Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quamobrem perfectio castitatis a laboriosis continentiae rudimentis perpetua tranquillitate discernitur. haec est enim uerae consummatio castitatis, quae non inpugnans carnalis concupiscentiae motus, sed toto horrore detestans iugem atque inuiolabilem sui retinet puritatem nec potest aliud quid esse quam sanctitas. hoc autem fiet, quando iam desinens caro aduersus spiritum concupiscere desideriis eius uirtutique consenserit, coeperintque sibi inuicem pace firmissima foederari et secundum psalmographi sententiam habitauerint fratres in unum, illam repromissam a domino beatitudinem possidentes de qua ait: si duo ex uobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est.