Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

unde manifestum est ne illos quidem, si ad hanc ad quam nos nitimur castitatem cupiunt peruenire, ab humilitate et contritione cordis uel continentiae districtione debere laxari, licet nequaquam sit discredendum minore ab eis castimoniam posse labore ac studio conprehendi.

Quamobrem perfectio castitatis a laboriosis continentiae rudimentis perpetua tranquillitate discernitur. haec est enim uerae consummatio castitatis, quae non inpugnans carnalis concupiscentiae motus, sed toto horrore detestans iugem atque inuiolabilem sui retinet puritatem nec potest aliud quid esse quam sanctitas. hoc autem fiet, quando iam desinens caro aduersus spiritum concupiscere desideriis eius uirtutique consenserit, coeperintque sibi inuicem pace firmissima foederari et secundum psalmographi sententiam habitauerint fratres in unum, illam repromissam a domino beatitudinem possidentes de qua ait: si duo ex uobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est.

quisquis ergo intellectualis illius Iacob, id est subplantatoris transcenderit gradum, ab illa continentiae conluctatione ac [*]( 23 Pa. 132, 1 24 Mt. 18, 19 ) [*]( 1 post firmitatem ia 0 cap. 11 incipit 4 necesBest Πa. 5 sem- per esse Π 7 demtis Σ adeptis O 8 affectum Υ 12 destr. ΣΠΥ1O deberi Z nequam Π1 14 O non distinguet 16 uere ΣΟ 17 motum T 18 adque 0 19 autem om. IP 21 ifiuioem sibi T 22 pssalmografhi Z psalmigraphi T psalmografi 0 96 flet illis post in caelis est habet Υ 17 snpplant. ΣΠ )

352
supplantitione uitiorum obstupefacto femoris neruo ad Israhelis meritum perpetua cordis directione conscendet. quem ordinem etiam beatus Dauid ita spiritus sancti uaticinatione distinxit, in primis inquiens notus in Iudaea deus, id est in anima, quae adhuc sab peccatorum confessione retinetur: Iudaea enim confessio interpretatur. in Israhel autem, id est in eo qui uidens deum siue ut quidam interpretantur rectissimus dei est, non solum notus, sed etiam magnum nomen eat eius.

deinde ad anblimiora nos prouocans ac nolens etiam locum ipsum quo dominus delectatur ostendere et factus est, inquit, in pace locus eius, id est non in conflictu certaminis et eonlnctatione uitiorum, sed in castimoniae pace et cordis tranquillitate perpetua. hnne igitur pacis loeum extinctione carnalium passionum si quis meruerit obtinere, ex hoc quoque proficiens gradu ac Sion spiritalis, id est specula dei consequenter effectus erit etiam habitatio eius. non enim in conflictu continentiae, sed in iugi uirtutum specula dominus conmorator, ubi iam non retundit, non conprimit, sed in perpetuum confregit potentias arenum, ex quibus uidelicet aduersus nos libidinum quondam iacula dirigebantur ignita