Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non ergo aliter ad illam ueram perfectionem conscendere poterimus, nisi, quemadmodum nullius alterius nisi nostrae salutis gratia prior nos ille dilexit, ita eum nos quoque nullius alterius rei nisi sui tantum amoris dilexerimus obtentu. quamobrem studendum nobis est, ut de hoc timore ad spem, de spe ad caritatem dei uel ipsarum uirtutum amorem perfecto mentis conscendamus ardore, ut transmigrantes in affectum boni ipsius inmobiliter, quantum humanae possibile est naturae, quod bonum est retentemus.

Multum namque differt inter eum qui metu gehennae uel spe retributionis futurae uitiorum in se extinguit incendia, et eum qui diuinae caritatis affectu ipsam malitiam et inmunditiam perhorrescit ac puritatis possidet bonum amore tantum ac desiderio castitatis, nec iam remunerationem futurae promissionis aspiciens, sed praesentis boni delectatus conscientia agit omnia non contemplatione poenarum, sed delectatione uirtutum.

hic namque status nec submotis [*]( 2 Mt. 5, 48 10 I Ioh. 4, 18-19 ) [*]( 1 etiam similitudinem TOr 2 inquid ΠΥ1 et uos ΠΥΟv 6 geennae 0 7 in om. 0 10 inqaid IITi 11 foris 0 15 quemammodum Z alterius rei nisi 0 90 amore S ascendamns T 23 VII T 27 ac] et IIc 28 promissiones IP bonis II1 80 summotis FIO )

321
cunctorum hominum testimoniis abuti occasione peccati nec occultis cogitationum uiolari oblectationibus potest, dum affectum uirtutis ipsius medullitus retinens, quidquid illi contrarium est, non solum corde non recipit, uerum etiam summo detestatur horrore. aliud namque est praesenti bono quempiam delectatum odio habere uitiorum carnisue contagia, aiind futurae remunerationis intuitu inlicitas concupiscentias refrenare, aliudque est praesens metuere detrimentum et aliud futurum formidare supplicium. postremo multo madus eet propter bonum ipsum a bono noUe discedere, quam propter metum mali malis non praebere consensum.