Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et est quidem in illis gradus cuiusdam profectus inbaens nos, ut dam uel poenarum metu uel praemiorum spe incipimus uitia declinare, ad caritatis gradum transire possimus, quia timor, inquit, non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet, qui autem timet non est perfectus in caritate. nos ergo diligamus, quia deus prior dilexit nos.