Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ad quem etiam ille prodigus, qui cum substantia patris etiam filii nomen amiserat, adspirare non audet dicens: iam non sum dignus uocari filius tuus: post illas enim porcorum siliquas quarum ei satietas negabatur, id est uitiorum sordidos cibos, quia in semet ipsum reuersus et salutari timore conpunctus inmunditiam porcorum horrere iam coeperat ac dirae famis supplicia formidabat, uelut iam seruus effectus etiam mercennarii statura de mercede iam cogitans concupiscit ac dicit: quanti mercennarii patris mei abundant panibus, et ego hic fame pereo. reuertar ergo ad patrem meum et dicam illi: pater, peccaui in caelum et coram te, iam non sum dignus uocari filius tuus: fac me sicut unum de mercennariis tuis.