Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
qui enim hoc timore dominum metuit, perfectioni eius certum est nihil deesse. nam de illo timore poenali euidenter Iohannes apostolus dicit: qui timet non est perfectus in caritate, quia timor poenam habet. multa ergo distantia eet inter istum timorem cui nihil deest, qui sapientiae scientiaeque thesaurus est, et illum inperfectum, qui principium sapientiae nuncupatur quique poenam in sese continens de perfectorum cordibus superueniente plenitudine caritatis extruditur. timor enim non [*]( 12 Esai. 33, 6 19 Ps. 33, 10 22 I lob. 4, 18 26 Ps. 110, 10 28 I Ioh. 4, 18 ) [*](1 nulla distinctio in T in huius ΙΙϒΟv S quod O fratram frater ΙΙϒv 6 amicus amicum 0 coniux TO reuerentur O 7 conuincia 0 8 adqae 0 9 uerbis om. T 11 prof. II 14 ipsine 0 expremere II1 16 dei et stientiaque (que del. m. 2) II domiai] dei Z 18 prof. II psalmografb SO 22 iohannais n 24 iustum S 25 sapientia scientiaque 0 27 se O )
et re uera si principium sapientiae in timore consistit, quae erit eius nisi in Christi caritate perfectio, quae illum in sese perfectae dilectionis continens metum non iam principium, sed thesaurus sapientiae et scientiae nuncupatur? et idcirco duplex timoris est gradus. unus incipientium, id est eorum qui adhuc sub iugo et terrore seruili sunt, de quo dicitur: et seruus dominum suum timebit, et in euangelio: iam non dico nos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus suus.
et ideo seruus, inquit, non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum. inbuit enim nos ut ab illo poenali metu ad caritatis plenissimam libertatem et amicorum filio-. rnmque dei fiduciam transeamus. denique beatus apostolus, qui seruilem illam timoris gradum olim caritatis dominicae uirtute transcenderat, inferiora despiciens maioribus se ditatum bonis a domino profitetur. non enim, inquit, dedit nobis deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis.
eoe etiam, qui perfecta caelestis illins patris dilectione flagrabant quosque ex semis filios adoptio diuina iam fecerat, hoc adhortatur eloquio: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus Abba pater. de hoc etiam metu, cum illam septiformem spiritum propheta describeret, quem in homine illo dominico secundum incarnationis dispensationem descendisse [*]( 8 Mal. 1, 6 (LXX) 9 Ioh. 15, 14 10 1. c. 8, 35 17 n Tim. 1. 7 21 Bom. 8, 15 ) [*]( 1 foria O 4 in se semper perfectae O 5 thessaurus II kesaurus O noncup. II2 7 est sub O sunt om. O 9 dieam O uos seruus II1 10 faciet O suus] sius T 11 inqaid UO 13 filioum O 14 fiducia ∑ apostulus II1 16 tnscend. O disp. II 17 doais T inquid T1O 19 subr. IP 20 dilectionis II fraglabant O 21 adhurt. II1 adort. O accipistis O 23 adopt. filiorum Tv 24 illam (illa O) septiformem spiritus sancti gratiam ΙΙϒΟv 25 profeta O qUID T* 26 incarnationes II1 discendisse ΙΙϒ1 )