Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
cuius timoris magnifioentiam unus prophetarum eleganter expressit diuitiae, inquiens, salutis sapientia et scientia: timor domini ipse thesaurus eius. non potuit timoris istius dignitatem ae meritum magis euidenter exprimere, quam ut diuitias salutis nostrae, quae in uera sapientia dei scientiaque consistunt, diceret nisi a timore domini non poese seruari. ad hunc igitur metum non peccatores, sed sancti propheticis inuitantur eloquiis dicente psslmographo: timete dominum omnes sancti eius: quia nihil deest timenti bus eom.
qui enim hoc timore dominum metuit, perfectioni eius certum est nihil deesse. nam de illo timore poenali euidenter Iohannes apostolus dicit: qui timet non est perfectus in caritate, quia timor poenam habet. multa ergo distantia eet inter istum timorem cui nihil deest, qui sapientiae scientiaeque thesaurus est, et illum inperfectum, qui principium sapientiae nuncupatur quique poenam in sese continens de perfectorum cordibus superueniente plenitudine caritatis extruditur. timor enim non [*]( 12 Esai. 33, 6 19 Ps. 33, 10 22 I lob. 4, 18 26 Ps. 110, 10 28 I Ioh. 4, 18 ) [*](1 nulla distinctio in T in huius ΙΙϒΟv S quod O fratram frater ΙΙϒv 6 amicus amicum 0 coniux TO reuerentur O 7 conuincia 0 8 adqae 0 9 uerbis om. T 11 prof. II 14 ipsine 0 expremere II1 16 dei et stientiaque (que del. m. 2) II domiai] dei Z 18 prof. II psalmografb SO 22 iohannais n 24 iustum S 25 sapientia scientiaque 0 27 se O )
et re uera si principium sapientiae in timore consistit, quae erit eius nisi in Christi caritate perfectio, quae illum in sese perfectae dilectionis continens metum non iam principium, sed thesaurus sapientiae et scientiae nuncupatur? et idcirco duplex timoris est gradus. unus incipientium, id est eorum qui adhuc sub iugo et terrore seruili sunt, de quo dicitur: et seruus dominum suum timebit, et in euangelio: iam non dico nos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus suus.