Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tunc enim perfecte consummabitur in nobis illa nostri saluatoris oratio, qua pro suis discipulis orauit ad patrem dicens: ut dilectio qua dilexisti me in eis sit et ipsi in nobis, et iterum: ut omnes unum sint, sicut tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, quando illa dei perfecta dilectio, qua prior nos ille dilexit, in nostri quoque transierit cordis affectum hac dominica oratione conpleta, quam credimus nullo modo posse cassari.