Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ISAAC: Non est mirandum hominem simplicissimum et de substantia ac natura diuinitatis numquam penitus eruditum rusticitatis uitio et consuetudine erroris antiqui usque nunc detineri uel decipi potuisse et ut uerius dicam in errore pristino perdurare, qui non recenti sicut putatis daemonum inlusione, sed ignorantia pristinae gentilitatis infertur, dum secundum consuetudinem erroris illius, quo daemonas hominum figura conpositos excolebant, nunc quoque illam inconprehensibilem atque ineffabilem ueri numinis maiestatem sab circumscriptione alicuius imaginis existimant adorandam, nihil se tenere uel habere credentes, si propositam non habuerint imaginem quandam, quam in supplicatione positi iugiter interpellent eamque circumferant mente ac prae oculis teneant semper adfixam.
super quorum hoe errore conpetenter dirigitur illa sententia: et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis hominis corruptibilis. Hieremias quoque populus, inquit, meus mutauit gloriam suam in idolo. qui error licet origine hac qua diximus quorundam sensibus sit inolitus, nihilominus [*]( 28 Rom. 1, 83 25 Hierem. 2, 11 ) 2 quur 0 5 possomus 0 6 profecit D: proficit VOPX 8 ostendere 0 9 Ysaac V admirandum 0 12 detenere D* decepi V* 13 rece∗∗tis D sicut] sunt D\' 14 ignorantiae DPX. 16 conpositns V 17 adque VO nominu DP laminis 0 circnmacribtione YO 19 habere uel tenere D 22 degeritur V 23 incurrupt. V 24 dei.... 25 corruptibilis om. V 25 hierimias V inquid VDPX 26 idolam D2 v origene V1
quam tamen si quia fuerit catholicis dogmatibus institutus ut gentilem blasphemiam detestabitur et ita ad illam orationis purissimam perueniet qualitatem, quae non solum nullam diuinitatis effigiem nac liniamenta corporea, quod dictu quoque nefas est, in sua supplicatione miscebit, sed ne ullam quidem in ae memoriam dicti cuiusquam uel facti speciem seu formam cuiuslibet characteris admittet.
Secundum mensuram namque puritatis suae, siont superiore conlatione praefatus sum, unaquaeque mens in oratione sua uel erigitur uel formatur, tantum scilicet a terrenarum 80 materialium rerum contemplatione discedens, quantum eam status suae prouexerit puritati6 feceritque Iesum uel àumilem adhuc et carneum, uel glorificatum et in maiestatis snaa gloria uenientem internis obtutibus animae peruideri.