Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod satis proprie huio quem diximus sensqi coaptatur, eo quod quisquis in simplicitate atque innocentia perseuerans nulli est noxius uel molestus, sed sua tantum simplicitate contentus solummodo se ab insidiantium praeda desiderat [*]( 6 Ht. 5, 3 9 Ps. 73, 21 16 Ps. 39, 18 (LXX) 21 Ps. 103, 18. ) [*]( 1 X- O istam istam VOP: ista D isttun Xs 4 adqua V 0 5 bentitudinem euangelicam V 6 pruna V proma Dl. inpuid VD 7 pauperis V ipsurum V 9 existena DOP X prof. VDP 10 inobs V - 18 cottid. DX , adque V 16 cottid. D 17 adiuuat V: adiuua rell. v post\' me in 0 eap. 11 incipit 18 multiturmem V 19 concendeas V 20 nlist. 0 prof. VD 21 petre 0 erinacis Y erenaceia D1 erenacxis D\' arenacis 0 herinacia P ericiis X . 22 quem] q, V 23 adque V 25 c̃tẽptur D solamodo V: )
et re uera quid inualidius Christiano, quid infirmius monacho, cui non solum nulla iniuriarum uindicta subpeditat, sed ne lenis quidem tacitaque commotio saltim intrinsecus pullulare conceditur ? quisquis autem ex hoc proficiens statu non solum innocentiae simplicitatem possidet, sed etiam discretionis uirtute munitus uirulentorum serpentium exterminator effectus est habens contritum Satanan sub pedibus suis, et ad figuram rationa- . bilis cerui mentis alacritate peruenit, pascetur in propheticis atque apostolicis montibus, id est excelsissimis eorum ac sublimissimis sacramentis. quorum iugi pascuo uegetatus omnes quoque psalmorum adfectus in se recipiens ita incipiet decantare, ut eos non tamquam a propheta conpositos, sed uelut a se editos quasi orationem propriam profunda cordis conpunctione depromat uel certe ad suam personam aestimet eos fuisse directos, eorumque sententias non tunc tantummodo per prophetam aut in propheta fuisse conpletas, sed in se cotidie geri inplerique cognoscat.