Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et re nera quae maior aut sanctior potest esse paupertas quam illius, qui nihil se praesidii, nihil uirium habere cognoscens de aliena largitate cotidianum poeoit auxilium, et uitam suam atque substantiam singulis quibusque momentis diuina ope intellegens sustentari uerum se mendicum domini non inmerito profitetur, suppliciter ad eum cotidie clamans: ego autem mendicus et pauper sum: deus adiuuat me. ac sic ad iliam quoque multiformem scientiam dei ipso inluminante conscendens incipiat deinceps sublimioribus ac sacratioribus mysteriis saginari secundum illud quod dicitur per prophetam: montes excelsi ceruis: petra refugium erinaceis.