Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hic namque nersicnlus non inmerito de toto scripturarum excerptus est instrumento. recipit enim omnes adfectus quicumque inferri humanae possunt naturae et ad [*]( 28 PI. 69. 2 ) [*]( 1 nro ex nroa D 2 reseratam 0 8 non distinguit 0 4 alius V1 5 percepere V 6 discribere D 7 caract. OP\'X protypiig VD\'r: protipis Q protypis PX* protypicis D\' 8 eorum om. OP 9 cottid. D 10 spiritales D est om. V 14 adque V proponetur DOPX: proponitur V 19 absolutur Dl gicut] sunt D1 a paucis om. D 20 a om. 0 23 adiu- turium V 25 1 m (i. e. mihi) D\': me VD2OPXv fistina V tuto V1 26 acribt. VX recepit D\'P 27 et om. 0 )

298
omnem statum atque uniuersos incursus proprie satis et conpetenter aptatur. habet siquidem aduersus uniuersa discrimina inuocationem dei, habet humilitatem piae confessionis, habet sollicitudinis ac timoris perpetui uigilantiam, habet considerationem fragilitatis suae, exauditionis fiduciam, con- : fidentiam praesentis semper adstantisque praesidii.

qui enim iugiter suum inuocat protectorem, certus eat eum semper esse praesentem. habet amoris et caritatis ardorem, habet insidiarum contemplationem inimicorumque formidinem, quibus perspiciens semet ipsum die noctuque uallatum confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari. hic uersiculus omnibus infestatione daemonum laborantibus inexpugnabilis murus est et inpenetrabilis lurica ac munitissimus clypeus. iste in acedia et anxietate animi conlocato9 seu tristitia uel cogitationibus quibuscumque depressos salutis remedia desperare non patitur, ostendens illum quem inuocat inspicere iugiter nostra certamina atque a suis supplicibus non abesse.

iste nos in spiritalibus successibus cordisque laetitia constitutos admonet extolli penitus non debere nec inflari de prospero statu, quem sine protectore deo retineri non posse testatur, dum non solum eum semper, sed etiam uelociter ut sibi auxilietur inplorat. iste, inquam, uersiculus unicuique nostrum in qualibet qualitate degenti necessarius et utilis inuenitur. nam qui se semper atque in omnibus desiderat adiuuari, manifestat quod non tantum in rebus duris ac tristibus, sed etiam in seonndis ac laetis pari modo deo egeat adiutore, ut quemadmodum ex illis erui, ita in istis eum faciat inmorari, in neutro sciens humanam fragilitatem sine illius opitulatione subsistere.

gastrimargiae passione [*]( 1 adque VO uniuersos] omnes 0 incursos D\' proprie satia] proprietatis V 2 abtatur 0 5 fidutiam VD 6 praesentes V 10 prospiciens DX 11 . uirBiculuB V 13 lorica. D\'OX. clipeus 0 clippeua X 14 conlocatus VDO tristitię 0 15 depreasus 0 disper. DP 17 adque VO 20 reteneri Dl posset VI 24 se om. OX adque V 26 Becuris 0 laetis] legis D 27 adiutord D 28 fragelitate V 29 caetrim. D* )

299
perstringor, oibos quos heremus ignorat inquiro et in squalida solitudine ingeruntur mihi odores regalium ferculorum atque ad illorum desideria sentio me inuitissimum trahi: dicendum proinde mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihifestina. anticipare horam statutae refectionis inetigor seu modum iustae ac solitae parcitatis retinere cum magno cordis mei dolore contendo: cum gemitu mihi est proclamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

ieiuniis me ob inpugnationem oarms districtionbus indigentem stomachi prohibet lassitudo seu uentris ariditas constrictioque deterret: ut effectus meo desiderio tribuatur uel certe ut aestus carnalis concupiscentiae absque temperamento districtioris ieiunii conquiescant, orandum mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. accedens ad refectionem hora legitima suggerente perceptionem panis exhorreo atque ab omni esu naturalis necessitatis excludor: cum heiulatu proclamandum est mihi : deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.

uolentem me ob stabilitatem cordis insistere lectioni interpellans capitis prohibet dolor horaque tertia faciem meam ad sacram paginam somnus adlidit ac deputatum quietis tempus uel transgredi uel praeuenire conpellor, ipsum denique canonicum synaxeos psalmorumque modum intercidere me grauissima somni cogit inpressio: similiter proclamandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. sublato ab oculis meis sopore multis me noctibus diabolicis insomniis uideo fatigatum omnemque a palpebris meis refectionem nocturnae quietis [*]( 1 ignorat heremus 0 inqaire Y 2 adque VO 4 adiutorium Y et sic saepius 5 mihi] me D2OP, et sic passim OPv 6 inatigur V solide 0 7 retenere D1 8 gemitus est mihi 0 10 destrict. 0 11 sthomaci D Btomaci 0 18 aesti D\' 14 destrict. OX1 17 adque V 18 eiulata DOX 13 quieti P 24 deiniqtte D1 95 synaxeus V 26 mihi est 0 28 sublatu V soporS Y 80 palphebris D1 palfebris 0 )

300
exclusam : cum saspiriis orandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina.