Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

haec igitur nobis huius quam quaeritis disciplinae atque orationis formula proponetur, quam unusquisque monachus ad iugem dei memoriam tendens incessabili cordis uolutatione meditari expulsa omnium cogitationum uarietate consuescat, quia nec alias eam ullo modo poterit retentare, nisi ab omnibus fuerit corporalibus curis ac sollicitudinibus absolutus. quae sicut nobis a paucis qui antiquissimorum patrum residui erant tradita eet, ita a nobis quoque non nisi rarissimis ac uere sitientibus intimatur. erit itaque ad perpetuam dei memoriam possidendam haec inseparabiliter proposita nobis formula pietatis: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mi festina.