Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ad quod nos ualde permoti: Quid ergo? diximus : labor ieiuniorum, lectionis instantia, opera misericordiae, iustitiae, pietatis et humanitatis auferentur a nobis et non permanebunt com auctoribus suis, praesertim cum ipse dominus retributionem regni caelorum his operibus repromittat dicens: uenite benedicti patris mei, possidete paratum nobis regnum a constitutione mundi. esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, et cetera? quomodo ergo auferentur haec quae introducunt factores suos in regnum caelorum ?.

MOVSES: Nec ego dixi mercedem boni operis auferendam dicente eodem domino: qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico nobis, non perdet mercedem suam, sed actionem dico, quam uel necessitas corporalis uel inpugnatio carnis seu mundi huius inaequalitas administrari exigit, auferendam. nam lectionis instantia uel ieiuniorum adflictio ad emundationem cordis et castigationem carnis in praesenti tantummodo utiliter exercentur, donec caro concupiscit aduersus spiritum. quae nonnumquam ab his, qui labore nimio seu aegritudine corporis senioue defessi sunt, etiam in praesenti uidemus auferri nec ab homine posse iugiter exerceri.