Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

in cassum igitur haec exercitia molietur, quisque his uelut summo bono contentus intentionem sui cordis huc usque defixerit et non ad capiendum finem, propter quem haec adpetenda sunt, omne studium uirtutis extenderit, habens quidem disciplinae illius instrumenta, finem uero, in quo omnis fructus consistit, ignorans. quidquid igitur potest istam mentis nostrae puritatem tranquillitatemque turbare, quamuis utile ac necessarium uideatur, ut noxium deuitandum est. hac enim norma et errorum peruagationumque omnium dispersiones poterimus euadere et desideratum finem linea certae directionis adtingere.

Hic ergo nobis principalis debet esse conatus, haec immobilis destinatio cordis iugiter adfectanda, ut diuinis rebus ac deo mens semper inhaereat. quidquid ab hac diuersum est, quamuis magnum, secundum tamen aut etiam infimum seu certe noxium iudicandum est. huius mentis uel actus figura etiam in euangelio per Martham et Mariam pulcherrime designatur. cum enim Martha sancto utique ministerio deseruiret, utpote quae ipsi domino eiusque discipulis ministrabat, et Maria spiritali tantummodo intenta doctrinae Iesu pedibus inhaereret, quos osculans bonae confessionis liniebat unguento, praefertur tamen a domino, quod et meliorem elegerit partem et eam quae ab ea non possit auferri.

nam cum laboraret Martha pia [*](1 ut nón D posBedeat Dl otiose X 2 qui] q; D 6 omnem faccultatum D* 7 profeccionis D 8 per illft D 13 omnes W 14 quicquid WX 16 haec DWl 17 dispersionis D 18 direccionis D 20 distenacio D1 21 quicquid D \' i WX 22 secondum D1 24 martam D 28 linebat ungento W 29 elegeret D1 30 acferri D1 )

15
sollicitudine ac dispensatione distenta, solam se uidens ad tantum ministerium non posse sufficere adiutorium sororis a domino postulat dicens: non tibi sedet quia soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo ei ut me adiuuet. utique non ad uile opus, sed ad laudabile eam ministerium prouocabat. et tamen quid audit a domino? Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima: paucis uero opus est aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. uidetis ergo principale bonum in theoria sola, id est in contemplatione diuina dominum posuisse.