Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
in cassum igitur haec exercitia molietur, quisque his uelut summo bono contentus intentionem sui cordis huc usque defixerit et non ad capiendum finem, propter quem haec adpetenda sunt, omne studium uirtutis extenderit, habens quidem disciplinae illius instrumenta, finem uero, in quo omnis fructus consistit, ignorans. quidquid igitur potest istam mentis nostrae puritatem tranquillitatemque turbare, quamuis utile ac necessarium uideatur, ut noxium deuitandum est. hac enim norma et errorum peruagationumque omnium dispersiones poterimus euadere et desideratum finem linea certae directionis adtingere.