Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nam et plerumque nonnulli tanto zelo codicem seruant, ut eum ne leuiter quidem legi uel contingi ab aliquo sinant, et inde occasiones inpatientiae ac mortis incurrunt, unde monentur stipendia patientiae et caritatis adquirere, cumque omnes diuitias suas pro Christi amore disperserint, pristinum tamen cordis affectum in rebus minimis retentantes et pro ipsis nonnumquam mobiliter irascentes, ueluti qui nou habeant apostolicam caritatem, ex omnibus infructuosi sterilesque redduntur. quod in spiritu beatus apostolus praeuidens et si distribuero, inquit, in cibos pauperum omnes facultates meas et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest-