Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod euidentius in Graeco ponitur zατὰϭϰοπὸν ϭ̀ιώϰω , id est secundum destinationem persequor, tamquam si dixisset: hac destinatione qua illa quae posteriora sunt obliuiscor, id est anterioris hominis uitia, ad finem brauii caelestis peruenire contendo. quidquid ergo nos ad hunc scopon, id est puritatem cordis potest dirigere, tota uirtute sectandum est, quidquid autem ab hac retrahit, ut perniciosum ac noxium deuitandum. pro hac enim uniuersa agimus atque toleramus, pro hac parentes, patria, dignitates, diuitiae, deliciae mundi huius et uoluptas uniuersa contemnitur, ut scilicet puritas cordis perpetua retentetur.