Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Ad haec obstupefactos nos intuens senex et ad uerba narrationis suae inexplebili ardore succensos, pro admiratione desiderii nostri paulisper sermone suspenso rursus adiecit: quoniam nos, o filii, ad disputationem tam longam uestra sedulitas prouocauit et ignis quidam conlationi nostrae feraentiores sensus pro uestro desiderio subministrat, ut ex hoc etiam ipso manifeste contempler in ueritate uos perfectionis sitire doctrinam, uolo uobis adhuc super discretionis eximietate uel gratia, quae inter cunctas uirtutes arcem ac primatum tenet, pauca disserere excellentiamque eius et utilitatem non solum cotidianis exemplis, sed etiam antiquis patrum consultationibus ac sententiis adprobare.
frequenter namque memini nonnullis huiusmodi sermonem cum gemitu lacrimisque poscentibus me quoque aliquid eis doctrinae conferre cupientem nullatenas potuisse et ita in me non solum sensus, uerum etiam ipsum eloquium defecisse, ut non inuenirem quemadmodum eos uel cum leui consolatione dimitterem. quibus indiciis euidenter agnoscitur domini gratiam pro merito ac desiderio audientium disputantibus adspirare sermonem. quem quia breuissimum istud quod superest noctis spatium non occurrit explere, indulgentes illud potius quieti corporeae, cui necesse est totum persolui, si id quod modicum est fuerit denegatum, plenum narrationis ordinem integro futuri diei seu noctis examini reseruemus.
decet namque diacretionis optimos consultores in hoc primum patefacere suae mentis industriam et utrum sint uel esse possint eius capaces hoc indicio ac patientia conprobare, ut de illa quae moderationis generatrix est uirtute tractantes nequaquam uitium quod ipsi contrarium est nimietatis incurrant, uim rationis ac naturae eius quam uerbis excolunt effectu atque opere uiolantes. in hoc ergo nobis discretionis bonum, de qua, quantum dominus [*]( 1 nulla distinctio in W stupefactos W 5 quidem conlatione D\' 10 excellentiaque D\' eius om. W 11 cottid. X conlationibus X (c) 23 futuro D1 24 examine D discriciones W1 25 consaltatores D 27 inditio W 29 nimietates W rationes W 30 excolent D\' affectu D 31 quautum] quod in ras. longioris uocis D ) [*]( 8* )
His itaque beatus Moyses conlationi nostrae dans finem adhuc nos auidos ac de suo ore pendentes degustare somnum paulisper hortatus est, isdem ipsis quibus insidebamus psiathiis admonens incubare, embrimiis pariter capiti nostro ceruicaiium uice subpositis, quae crassioribus papyris in longos gracilesque fasciculos coactis sesquipedali interuallo pariter conligata nunc quidem humillimum sedile ad scabilli uicem fratribus in synaxi considentibus praestant, nunc uero subiecta ceruicibus dormientium praebent capiti non nimie durum, sed tractabile aptumque fulmentum.