Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quae omnia nos quoque spiritaliter obsernare debere euangelicus sermo sub huius nominis demonstrat exemplo: primum ut quidquid cordibus inrepserit aostris vel si quod nobis dogma fuerit intromissum, utrumne sit diuino illo et caelesti spiritus sancti igne purgatum an ad Iudaicam superstitionem pertinens seu de saecularis philosophiae tumore descendens in superficie tantum praeferat pietatem, diligentissime perscrutemur. quod ita poterimus implere, si illud apostolicum fecerimus: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritas si ex deo sint.