Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Hanc igitur tripertitam rationem oportet nos iugiter obseruare et uniuersas cogitationes quae emergunt in corde nostro sagaci discretione discutere, origines earum et causas auctoresque primitus indagantes, ut quales nos eis praebere debeamus ex illorum merito qui eas suggerunt considerare possimus, ut efficiamur secundum praeceptum domini probabiles trapezitae. quorum summa peritia est ac disciplina probare quodnam sit aurum purissimum et ut uulgo dicitur obrizum quodue sit minus purgatione ignis excoctum, aereo quoque uilique denario, si pretiosum nomisma sub colore auri fulgentis imitetur, prudentissima discretione non falli, et non solum nomismata tyrannorum uultus exprimentia sapienter agnoscere, sed etiam illa, quae sunt ueri quidem regis imagine, sed non legitime figurata, peritia sagaciore discernere, deinde ne quid [*]( 1 Eccles. 10, 4 4 III Reg. 22, 22 8 Ps. 76, 6-7 (LXX) 11 Ps. 93,11 12 Prov. 12, 5 14 Mt. 9,4 20 Mt. 25, 27? (cf. Gazaei adDot.) ) [*]( 2 demittas D1 5 profetarum D 8 inquid W 10 scobebam X 13 farisaeos W 15 codd. non distinguunt 18 antoresque Dt 21 trapizitae D trapegitae W 24 nomisma W falgentes DlWIXI 25 imetetur prudentessima D1 26 nomismata W 27 imaginem Wl 28 figorata D1 sagatiore DW )
quae omnia nos quoque spiritaliter obsernare debere euangelicus sermo sub huius nominis demonstrat exemplo: primum ut quidquid cordibus inrepserit aostris vel si quod nobis dogma fuerit intromissum, utrumne sit diuino illo et caelesti spiritus sancti igne purgatum an ad Iudaicam superstitionem pertinens seu de saecularis philosophiae tumore descendens in superficie tantum praeferat pietatem, diligentissime perscrutemur. quod ita poterimus implere, si illud apostolicum fecerimus: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritas si ex deo sint.