Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
habet ergo et nostra professio scopon proprium ac finem suum, pro quo labores cunctos non solum infatigabiliter, uerum etiam gratanter inpendimus, ob quem nos ieiuniorum inedia non fatigat, uigiliarum lassitudo delectat, lectio ac meditatio scripturarum continuata non satiat, labor etiam incessabilis nuditasque et omnium rerum priuatio, horror quoque huius uastissimae [*](4 inqaid D1 5 diBtinationem D1 10 glebus DX 12 arenae X .17 exaarit Dt instanti. (a ut uid. eras.) D 18 dimine nutionem D\'X 26 dignitates D\' oW*tire D post obtinere in DX cap. tertium incipit )
Et cum persisteret nostram elicere super hac interrogatione sententiam, respondimus regni caelorum causa haec cuncta tolerari.
Ad quod ille: Bene, inquit: argute de fine dixistis. qui uero debeat esse scopos noster, id est destinatio, cui iugiter inhaerentes finem ualeamus adtingere, prae omnibus nosse debetis. et cum ignorationem confessi simpliciter fuissemus, adiecit: in omni ut dixi arte ac disciplina praecedit quidam seopos, id est animae destinatio siue incessabilis mentis intentio. quam nisi quis omni studio perseuerantiaque seruauerit, nec ad finem desiderati fructus poterit peruenire.