Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
IIIud sane prae omnibus nosse debemus tria cogitationum nostrarum esse principia, id est ex deo, ex diabolo et ex nobis. et ex deo quidem sunt, cum spiritus sancti [*]( 24 cf. Mt. 6, 21 ) [*]( 7 malit ea mollit W 8 illut D 9 conmoliendam Dl 13 imittere D\': admittere D2 WXv 15 sCatarQ W hac W 23 corde noxia D1 25 tensanrns D intentiones Dl 27 illat D 28 diabolo D 29 et ez deo D: ex deo WXv cf. III, 4, 1. 9, 1. IIII, 3. V, 4, 4. VIII, 8, 3. 17, 1 )
28
inlustratione nos uisitare dignatur, erigens nos ad sublimiorem profectum, et in quibus uel minus adquisiuimus uel desidiose agentes superati sumus saluberrima conpunctione castigat, uel cum reserat nobis caelestia sacramenta et propositum nostrum ad meliores actus uoluntatemque conuertit. ut ibi cum rex Asuerus castigatus a domino libros annales instigatur inquirere, quibus Mardochaei beneficia recordatus summi eum gradu honoris exaltat ac protinus crudelissimam super nece gentis Iudaeae sententiam reuocat.