Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quod exercitium cordis non incongrue molarum similitudini conparatur, quas meatus aquarum praeceps impetu rotante prouoluit. quae nullatenus quidem cessare possunt ab opere suo aquarum inpulsibus circumactae: in eius uero qui praeest situm est potestate, utrumnam triticum malit an hordeum loliumue comminui. illud quippe est procul dubio conmolendum, quod ingestum ab illo fuerit cui operis illius cura commissa est.
ita igitur etiam mens per uitae praesentis incursus undique ingruentibus temptationum torrentibus circumacta uacua quidem cogitationum aestibus esse non poterit: quales uero uel amittere uel parare sibi debeat, studii ae diligentiae suae prouidebit industria. si enim ut diximus ad sanctarum scripturarum meditationem iugiter recurramus ac memoriam nostram ad recordationem spiritalium rerum et desiderium perfectionis spemque futurae beatitudinis erigamus, necesse est ut ortae cogitationes exinde spiritales in his quae meditati sumus mentem faciant inmorari.
sin uero desidia seu neglegentia superati uitiis et otiosis confabulationibus occupemur seu curis mundanis et superfluis sollicitudinibus inpIieemur, consequenter exinde uelut quaedam zizaniorum species generata operationem quoque nostro cordi noxiam ministrabit, et secundum sententiam domini saluatoris ubi fuerit thesaurus operum seu intentionis nostrae, ibi et cor nostrum necessario permanebit.
IIIud sane prae omnibus nosse debemus tria cogitationum nostrarum esse principia, id est ex deo, ex diabolo et ex nobis. et ex deo quidem sunt, cum spiritus sancti [*]( 24 cf. Mt. 6, 21 ) [*]( 7 malit ea mollit W 8 illut D 9 conmoliendam Dl 13 imittere D\': admittere D2 WXv 15 sCatarQ W hac W 23 corde noxia D1 25 tensanrns D intentiones Dl 27 illat D 28 diabolo D 29 et ez deo D: ex deo WXv cf. III, 4, 1. 9, 1. IIII, 3. V, 4, 4. VIII, 8, 3. 17, 1 )
uel cum propheta commemorat: audiam quid loquatur in me dominus deus. alius quoque et dixit, inquit, angelus, qui loquebatur in me. uel cum dei filius uenturum se una. cum patre et mansionem apud nos facturum esse promittit. et: non estis uos qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et uas electionis: experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi.