Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
sed est, inquam, nostrum magna ex parte, ut cogitationum qualitas emendetur et uel sanctae ac spiritales in cordibus nostris uel terrenae carnalesque concrescant. ideo namque frequens lectio et iugis adhibetur meditatio scripturarum, ut exinde nobis spiritalis memoriae praebeatur occasio, idcirco decantatio crebra psalmorum, ut adsidua nobis exinde conpunctio ministretur, idcirco uigiliarum ac ieiuniorum orationumque sedulitas adhibetur, ut extenuata mens non terrena sapiat, sed caelestia contempletur. quibus rursum neglegentia inrepente cessantibus necesse est [*]( 4 Ex. 33, 20 ) [*]( 2 optutibus W 3 affectam D1 7 quod] quo D 9 eipelle D1 10 difficultates W1 13 moses WX1 14 inpolibile D 16 reprobatio X: probatio DWvx ef. II, 10, 9 fm. 18 illius W\' 83 spiritalis W\' 24 carnaliBque Dl 25 abhibetur D spiritales Dl 27 conpunoio D )
Quod exercitium cordis non incongrue molarum similitudini conparatur, quas meatus aquarum praeceps impetu rotante prouoluit. quae nullatenus quidem cessare possunt ab opere suo aquarum inpulsibus circumactae: in eius uero qui praeest situm est potestate, utrumnam triticum malit an hordeum loliumue comminui. illud quippe est procul dubio conmolendum, quod ingestum ab illo fuerit cui operis illius cura commissa est.