Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

MOVSES: Mentem quidem non interpellari cogitationibus inpossibile est, suscipere uero eas siue respuere omni studenti possibile est. quemadmodum igitur ortus earum non omnimodis pendet a nobis, ita reprobatio uel electio consistit in nobis. nec tamen ex eo quod diximus inpossibile esse mentem cogitationibus non adiri, totum uel incursui uel illis spiritibus tribuendum est qui eas nobis nituntur ingerere. alioquin nec liberum in homine maneret arbitrium nec in nobis staret nostrae correctionis industria.