Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Contemplatio uero dei multifarie concipitur. nam deus non sola inconprehensibilis illius substantiae suae admiratione cognoscitur, quod tamen adhuc in spe promissionis absconditum est, sed etiam creaturarum suarum magnitudine uel aequitatis suae consideratione uel cotidianae dispensationis auxilio pernidetur: quando scilicet quae cum sanctis suis per singulas generationes egerit mente purissima perlustramus, cum potentiam ipsius qua uniuersa gubernat, moderatur ac regit, cum inmensitatem scientiae eius et oculum quem secreta cordium latere non possunt tremente corde miramur, cum harenam maris undarumque numerum dimensum ei et cognitum cogitamus, cum pluuiarum guttas, cum saeculorum dies et horas, cum praeterita futuraue uniuersa obstupescentes scientiae eius adsistere contemplamur: