Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
in tantum autem hoc quod dicimus beatus apostolus uerum esse cognoscit, ut etiam optet ab hac carne discedere, ut separatione eius enixius ualeat domino copulari, dicens: desiderium habeo dissolui et cum Christo esse, multo enim melius, quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a domino. et idcirco audemus et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum. propter quod etiam contendimus siue absentes siue praesentes placere illi, commorationem scilicet animae quae in hac carne est peregrinationem a domino atque absentiam a Christo esse pronuntians eiusque ab hac carne separationem atque discessum praesentiam esse ad Christum tota credulitate confidens.
et euidentius iterum super hoc ipso uiuacissimo animarum statu idem apostolus sed accessistis, inquit, ad Sion montem et ciuitatem dei uiuentis, Hierusalem caelestem, et ad multorum milium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitiuorum qui conscripti sunt in caelis, et spiritus iustorum perfectorum. de quibus spiritibus in alio loco deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditores et reuerebamur: [*]( 1 cf. I Cor. 11, 7. Col. 8, 10 11 Phil. 1, 33 18 II Cor. 5, 6 14 1. c. 8-9 23 Hebr. 12, 22-23 28 1. c. 9 ) [*]( 3 adque W 4 faciat W1 6 iuti D1 quia D1 7 pingoidine DlWl intellectualis D1 repararet Wx 11 copolari D1 15 a om. D 18 commemorationem Wl 19 adquae W 20 adque D 23 inquid DW 27 rectorum ex fectorum D 28 inquid W )