Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

etin Apooalypsi animae occisorum non solum laudare deum, sed etiam interpellare dicuntur. in euangelio quoque euidentius dominus ad Sadducaeos non legistis, inquit, quod dictum est a deo dicente uobis: ego sum deus Abra.ham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum sed uiuentium. omnes enim ei uiuunt. de quibus et apostolus propter quod, inquit, non confunditur deus uocari deus eorum: parauit enim illis ciuitatem. nam quia nec otiosae sint post separationem huius corporis neque nihil sentiant, etiam euangelii parabola quae de illo paupere Lazaro et diuite purpurato profertur ostendit, quorum unus beatissimam sedem, id est sinus Abrahae requiem promeretur, alius intolerabili ardore aeterni ignis exuritur.

si autem et illud quod dicitur ad latronem: [*]( 8 I Tim. 5, 6 12 Dan. 3, 86 13 PB. 150, 6 14 cf. Apoc. 6, 9-10 16 Mt. 22, 31-32 20 Hebr. 11, 16 24 cf. Luc. 16, 19 sqq. ) [*]( 1 eet dei WX: sit dei Dv (Vwlg.) 2 tam.. et si W millies D: om. W 3 proflteatar esse W r 4 deom DW : domino Xc 5 reminiscetnr Wl 6 contempnit W 7 in deliciis est W 10 infernum W 11 sint] sunt D 12 adque Dl 18 omnes W1 16 saddaceos DX saddncaeus Wl 17 inqsid DW 20 inquid DW 22 otiosi ex otiose D 24 parabula D 26 aeterne D1 )

23
kodie mecum eris in paradiso uoluerimus intendere, quid aliud manifeste significat quam perdurare in animabus non solum pristinos intellectus, sed etiam uicissitudine eas congrua pro meritorum actuamque suorum perfrui qualitate? hoc enim illi nequaquam dominus promisisset, si eius animam nosset, post separationem carnis uel priuandam sensu uel in nihilum resoitendam. non enim caro eius in paradiso, sed anima erat ingressura cum Christo.

cauenda sane, immo toto horrore est detestanda prauissima haereticorum illa distinctio, qui dum non credunt Christum potuisse eodem die quo in inferna descendit etiam in paradiso repperiri, ita distingunt amen dico tibi hodie, et interposita distinctione inferunt mecum eris in paradiso, ut scilicet haec promissio non statim post transitum uitae huius inpleta, sed post reeurrectionis aduentum intellegatur inplenda, non intellegentes illud quod ante resurrectionis suae diem protulit ad Iudaeos, qui eum ut semet ipsos credebant humanis angustiis et carnali infirmitate concludi: nemoascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominisqui est in caelo.

quibus manifeste probatur animas defunctorum non solum suis sensibus non priuari, sed ne istis quidem affectibus, id est spe atque tristitia, gaudio ac metu carere, et ei eis quae sibi in illo generali examine reseruantur quiddam eas iam incipere praegustare, nec secundum opinionem quorundam infidelium in nihilum eas resolui post huius commorationis excessum, sed uiuacius subsistere deique laudibus intentius inhaerere.