Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
uel Christianum esse profiteatur uel monachum, cum peccat confitetur deum, nullus admittens ea quae dominus execratur reminiscitur dei, nec seruum se ueraciter illius profitetur, cuius praecepta contumaci temeritate contemnit. in qua morte illam uiduam quae est in deliciis beatus apostolus esse pronuntiat uidua, inquiens, quae in deliciis est, uiuens mortua est. sunt ergo multi qui uiuentes in hoc corpore mortui sunt et in inferno iacentes deum laudare non possunt, et e contrario sunt qui cum mortui sint corpore, deum spiritu benedicunt atque conlaudant secundum illud: benedicite spiritus et animae iustorum dominum, et: omnis spiritus laudet dominum.
etin Apooalypsi animae occisorum non solum laudare deum, sed etiam interpellare dicuntur. in euangelio quoque euidentius dominus ad Sadducaeos non legistis, inquit, quod dictum est a deo dicente uobis: ego sum deus Abra.ham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum sed uiuentium. omnes enim ei uiuunt. de quibus et apostolus propter quod, inquit, non confunditur deus uocari deus eorum: parauit enim illis ciuitatem. nam quia nec otiosae sint post separationem huius corporis neque nihil sentiant, etiam euangelii parabola quae de illo paupere Lazaro et diuite purpurato profertur ostendit, quorum unus beatissimam sedem, id est sinus Abrahae requiem promeretur, alius intolerabili ardore aeterni ignis exuritur.
si autem et illud quod dicitur ad latronem: [*]( 8 I Tim. 5, 6 12 Dan. 3, 86 13 PB. 150, 6 14 cf. Apoc. 6, 9-10 16 Mt. 22, 31-32 20 Hebr. 11, 16 24 cf. Luc. 16, 19 sqq. ) [*]( 1 eet dei WX: sit dei Dv (Vwlg.) 2 tam.. et si W millies D: om. W 3 proflteatar esse W r 4 deom DW : domino Xc 5 reminiscetnr Wl 6 contempnit W 7 in deliciis est W 10 infernum W 11 sint] sunt D 12 adque Dl 18 omnes W1 16 saddaceos DX saddncaeus Wl 17 inqsid DW 20 inquid DW 22 otiosi ex otiose D 24 parabula D 26 aeterne D1 )
cauenda sane, immo toto horrore est detestanda prauissima haereticorum illa distinctio, qui dum non credunt Christum potuisse eodem die quo in inferna descendit etiam in paradiso repperiri, ita distingunt amen dico tibi hodie, et interposita distinctione inferunt mecum eris in paradiso, ut scilicet haec promissio non statim post transitum uitae huius inpleta, sed post reeurrectionis aduentum intellegatur inplenda, non intellegentes illud quod ante resurrectionis suae diem protulit ad Iudaeos, qui eum ut semet ipsos credebant humanis angustiis et carnali infirmitate concludi: nemoascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominisqui est in caelo.