Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
uel Christianum esse profiteatur uel monachum, cum peccat confitetur deum, nullus admittens ea quae dominus execratur reminiscitur dei, nec seruum se ueraciter illius profitetur, cuius praecepta contumaci temeritate contemnit. in qua morte illam uiduam quae est in deliciis beatus apostolus esse pronuntiat uidua, inquiens, quae in deliciis est, uiuens mortua est. sunt ergo multi qui uiuentes in hoc corpore mortui sunt et in inferno iacentes deum laudare non possunt, et e contrario sunt qui cum mortui sint corpore, deum spiritu benedicunt atque conlaudant secundum illud: benedicite spiritus et animae iustorum dominum, et: omnis spiritus laudet dominum.