Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quamobrem in hoc corpore constitutus iam nouerit unusquisque illi se regioni uel ministerio deputandum, cuius in hac uita semet ipsum participem cultoremque praebuerit, illiusque se etiam in illo perenni saeculo consortem futurum esse non ambigat, cui nunc ministrum se sociumque maluerit exhibere, secundum sententiam domini ita dicentis: si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. nam quemadmodum diaboli regnum per coniuentiam suscipitur uitiorum, ita regnum dei per exercitationem uirtutum puritate cordis ac spiritali scientia possidetur.

ubi autem regnum dei est, ibi procul dubio et nita habetur aeterna, et ubi regnum diaboli est, ibi mortem atque infernum esse non dubium est. in quo qui fuerit, nec laudare dominum potest secundum prophetae sententiam dicentis: non mortui laudabunt te, domine: neque omnes, qui descendunt in infernum (sine dubio: peccati). sed nos, inquit, qui uiuimus (non uitiis scilicet nec mundo huic, sed deo), benedicamus dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum. non enim est in morte qui memor [*](3 Luc. 19, 19 et 17 4 Mt. 19, 28 7 I Cor. 15, 28 14 Ioh. 12, 26 22 Ps. 113, 17-18 27 Pe. 6, 6 ) [*](3 illut D 4 illutqae D 5 sedes daodecem D1 daodeoem tribus W1 isrt DWX 8 regnatari cum domino D 12 filius qui D1 15 ego sum Xr 16 zaboli D eorr. 17 conibentiam D*X 18 cordis adquiritur ac W posaedetar D1 20 zaboli tx sabali et hoc ex diabali D 21 qui] q; D\' 22 diceDtes D1 W1 24 discendunt W 25 inquid D.W 26 benedicamaB (εν́λογὴεν) DW : benedicimus Xv )

22
est dei: in inferno autem (peccati) quis confitebitur domino P id est nemo. nullus enim, tametsi milies semet ipsum

uel Christianum esse profiteatur uel monachum, cum peccat confitetur deum, nullus admittens ea quae dominus execratur reminiscitur dei, nec seruum se ueraciter illius profitetur, cuius praecepta contumaci temeritate contemnit. in qua morte illam uiduam quae est in deliciis beatus apostolus esse pronuntiat uidua, inquiens, quae in deliciis est, uiuens mortua est. sunt ergo multi qui uiuentes in hoc corpore mortui sunt et in inferno iacentes deum laudare non possunt, et e contrario sunt qui cum mortui sint corpore, deum spiritu benedicunt atque conlaudant secundum illud: benedicite spiritus et animae iustorum dominum, et: omnis spiritus laudet dominum.