Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et si adhuc clarius de illa conuersatione et ciuitate sanctorum uultis agnoscere, adtendite quae ad ipsam Hierusalem uoce domini dirigantur: et ponam, inquit, uisitationem tuam pacem, et praepositos tuos iustitiam. non audietur ultra iniquitas in terra tua, uastitas et contritio in terminis tuis, etoccupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae inluminabit te: sed erit tibi dominus in lucem sempiternam, et deus tuus in gloriam tuam. non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: sed erit dominus in lucem sempiternam, et conplebuntur dies luctus tui.
et idcirco beatus apostolus non generaliter neque simpliciter omne gaudium regnum dei esse pronuntiat, sed signanter ac specialiter illud solum quod in spiritu sancto est. nouit enim esse aliud quoque uituperabile gaudium, de quo dicitur: mundus iste gaudebit, et: uae uobis qui ridetis, quia plorabitis. [*](5 Esai.65, 17-18 9 Esai. 51, 3. 66, 23 12 Esai. 36,10 15 Esai. 60, 17-20 26 cf. Rom. 14, 17 29 Ioh. 16, 20 30 Luc. 6, 25 ) [*]( 1 beatitudine D1 beatitndinis Wl 4 auctoritate] uoluntate D 6 inquid Dl 7 erant D1 memoriam DW ascendet X1 16 inquid DW 18 uastitas] ueritas D\' occnpauit D 23 occidit D\' 28 aliut D 30 ue DW )
Quamobrem in hoc corpore constitutus iam nouerit unusquisque illi se regioni uel ministerio deputandum, cuius in hac uita semet ipsum participem cultoremque praebuerit, illiusque se etiam in illo perenni saeculo consortem futurum esse non ambigat, cui nunc ministrum se sociumque maluerit exhibere, secundum sententiam domini ita dicentis: si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. nam quemadmodum diaboli regnum per coniuentiam suscipitur uitiorum, ita regnum dei per exercitationem uirtutum puritate cordis ac spiritali scientia possidetur.