Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quid enim tam proprium uerae beatitudini tamque conueniens quam tranquillitas iugis et gaudium sempiternum ? et ut hoc ipsum quod dicimus ita esse non mea coniectura, sed ipsius domini auctoritate certius instruaris, audi eum qualitatem et statum mundi illius apertissime describentem: ecce, inquit, ego creo caelos nouos, et terram nonam: et non erunt in memoria priora, neque ascendent super cor. sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his, quae ego creo. etrursum: gaudium et laetitia inuenietur in ea, gratiarum actio et uox laudis. et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. et iterum: gaudium et laetitiam obtinebunt, fugiet dolor et gemitus.

et si adhuc clarius de illa conuersatione et ciuitate sanctorum uultis agnoscere, adtendite quae ad ipsam Hierusalem uoce domini dirigantur: et ponam, inquit, uisitationem tuam pacem, et praepositos tuos iustitiam. non audietur ultra iniquitas in terra tua, uastitas et contritio in terminis tuis, etoccupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae inluminabit te: sed erit tibi dominus in lucem sempiternam, et deus tuus in gloriam tuam. non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: sed erit dominus in lucem sempiternam, et conplebuntur dies luctus tui.