Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

346

Differt autem quoniam proprium uni soli speciei adest, quemadmodum risibile homini, inseparabile uero accidens, ut nigrum, non solum Aethiopi, sed etiam coruo adest et carboni et hebeno et quibusdam aliis. quare proprium conuersim praedicatur de eo cuius est proprium et est aequaliter, inseparabile autem accidens conuersim non praedicatur. et pro- priorum quidem aequaliter est participatio, acciden- tium uero haec quidem magis, illa uero minus.

Sunt quidem etiam aliae communitates uel proprie- tates eorum quae dicta sunt, sed sufficiunt etiam haec ad discretionem eorum communitatisque traditionem.

Proprii atque accidentis prima quidem differentia est quia proprium semper de una tantum specie dicitur, accidens uero minime, sed eius praedicatio in plurimas diuersi generis sub- stantias speciesque diffunditur. risibile enim de nullo alio nisi de homine praedicatur, nigrum uero, quod est inseparabile quibusdam accidens, tam coruo quam Aethiopi, quae diuersa sunt specie, tum coruo atque hebeno, quae differunt generi- bus, non tantum specie, praesto est. quo fit ut propriis quidem [*](1—13] Porph. p. 22, 4—13 (Boeth. p. 51, 7—17).) [*](1 PROPRII ET ACCIDENTIS] CPW, item Porph. p. 22, 4 cod. M (των αυτών plerique cett.), ACCIDENTIS ET PROPRII cett., nisi quod EORV II EORVNDEM Ψ; de Porph. cf. etiam ad p. 105, 16 2 Dif- ferunt CGΔΣΦ; Porph. p. 22, 5 διενήνοχεν proprium om. Σ 3 risi- bili N inseparabile—minus (10)] LRQ, om. cett. 4 soli LA‘l> 5 etiam] aeque R hebeno plerique codd., item 20. p. 347, 7 6 proprium est ΓΦ 7 post. est] ΓΔ (del. uid.) ΙΙΣΦΨ cum Porph. p. 22, 8, om. LRA Busse 8 autem] uero ΔΛ Busse conuersim non] nec conuersim A proprii RAm22 proprium uero Φ 9 aequaliter] R2, coni. Busse, aequalis cett.; Porph. p. 22, 9 και τών μέν ιδίων έπίτης ή μετοχή 10 hae Δ 11 uel] Porph. p. 22, 11 τέ καί 12 earum C dictae CEGHP hae N et R 13 traditionem ex distractionem E contradictionem Gm1 14 est om. H 16 praedicatio eius H 17 species Cm1 19 diuersae HLNPm2 diuisae m1 20 speciei H (ante sunt) N tunc R nec non Lm1 sed tum m2 21 tantum specie] uni tantum speciei P)

347
conuersio aequa seruetur, in accidentibus uero minime. quoniam enim propria in singulis esse possunt atque omnes continent, species conuerso ordine praedicantur; nam quod risibile est. homo est, et quod homo, risibile. nigrum uero non ita, sed ipsum quidem de his praedicari potest quibus inest, illa uero ad huius praedicationem conuerti retrahique non possunt; nigrum enim de carbone. hebeno, homine atque coruo prae- dicatur, haec uero de nigro minime, nam quae plurima con- tinent, de his quae continent praedicari possunt, ea uero quae continentur, de sese continentibus nullo modo nuncupantur. Rur- sus proprium quidem aequaliter participatur, accidens remis- sionibus atque intentionibus permutatur. omnis enim homo aeque risibilis est, Aethiops uero non aequaliter niger est, sed, ut dictum est. alius quidem paulo minus alius uero taeterrimus inuenitur.

Et de proprii quidem atque accidentis differentiis satis dictum est. restabat uero accidentis ad cetera communiones proprie- tatesque explicare, sed iam superius adnumeratae sunt, cum generis, differentiae, speciei et proprii ad accidens similitudines ac differentias adsignauimus. fortasse autem his institutus animus et sollertior factus alias praeter eas quas nunc diximus com- munitates uel differentias quinque rerum quae superius sunt positae reperiet, sed ad discretionem atque eorum similitudines comparandas ea fere quae sunt dicta sufficiunt. nos etiam, quoniam promissi operis portum tenemus atque huius libri seriem primo quidem ab rhetore Victorino, post uero a nobis [*](1 conseruetur (con s. l. m2) aequa conuersio H 2 esse presunt (pre- sunt del. m2) H esse Lm1 esse habent Lm2R 4 post post. homo add. est CLR post risibile add. est LPR 5 quibus] in quibus R 7 ante hebeno add. de H, er. uid. L 9 continentur HN 11 proprium post quidem H (s. l. m2) quidem om. G 12 permittatur E 15 deter- rimus CLN 16 proprii* (s er.) HL differentiis om. G proprietate E 17 accidens G 18 replicare EGLPR iam] etiam EG enumeratae La.c. 19 speciei] et speciei NR ad accidens] et accidentis Em1La.c.R 20 his om. NR 23 ante eorum add. ad EGLPR 24 sufficiant HR 26 ab in a mut. ut uid. C)

348
Latina oratione conuersam gemina expositione patefecimus, hic terminum longo statuimus operi continenti quinque rerum dis- putationem et ad Praedicamenta seruanti.

[*](1 conuersa ELm1 2 continenti om. C quinque] V L (in ras. m1?) edd., om. cett. 3 et om. C seruienti brm ANICII MALLII SEVERINI BOETII LIBER QVINTVS EXPLICIT SECVNDI SVPER YSAGOGAS COMMENTI P; FINIT. EXPLICIT EDITIONIS SECVNDAE COMMENTARIORV LIBER QVINTVS FELICITER. AMEN (er. uid.) DEO GRATIAS C; ANICII MANLII SEVERINI POETII (sic) ILLV- STRIS CONSVLIS EXPLICIT LIBER L; ANICII. MANLII. SEVERINI. BOETII. (A. M. S. B. N) V. C. ET ILL. (ILLS. N) EXCONS. (EXCS N) ORD. PATRICII. (ΈΧC.—PATR. om. G) IN ISAGOGAS (YS- EG) PORPHYRII (I pro Y N) IDE. INTRODVCTIONES (-NE E) IN CATE- GORIAS (KATH- N) A SE (om. N) TRANSLATAS. (-TĘ E, IDE— TRANSL. om. G) EDITIONIS (EDΙCΤ- E, AED- N) SCDĘ LIBER V (QVINTVS N) EXPLICIT EGN, add. TIBI PAX. AMEN. E; QVINQVAE (sic) FIT OPTATVS HIC FINIS ISAGOGARV R; subscriptione caret H, item e codd. Isagogen tantum a Boethio translatam continentibus ΓΛΣΦΊ’ (nisi quod in Φ recens quaedam est); post traditionem p. 346, 13 habent EXPLIC. LIB. HISAGOGARV PORPHIRII Δ, EXPLICIT Π)