Commentaria in Porphyrium A Se Translatum
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Speciei uero et accidentis commune quidem est de pluribus praedicari; rarae uero aliae sunt communi-20 [*](18—p. 341, 2] Porph. p. 21, 4-7 (Boeth. p. 50, 3—6).) [*](1 species om. EHP, s. l. Lm2, ante etiam G a propriis in ras. Lm2, a (om. R) proprio Pm2R actu CHLm1N 2 post uero add. non semper (actu s. l. add. Lm2) sed EGLPR 3 actu om. EG, del. R, s. l. Lm2 autem semper om. EGR 4 ante sunt add. semper N 5 quia om. HN, s. l. Lm2 tametsi] etiamsi C potuerunt N pos- sunt R non (del. E) poterunt EG 6 ante species add. e(??) R, ras. L ad- est] adsunt H 7 uelut] ut NR 9 diuersas—definitiones (10) om. N 11 igitur—speciei] substantiae igitur. est speciei autem H substantiae— de pluribus in mg. inf. Gm2 speciei definitio] diffinitio speciei spe- cies C 12 sub genere esse HΝ 14 opus non H ita definitur, om. non Hbrm, er. E; ita, <sed> definitur Brandt, cf. p. 347, 4 15 spe- ciei om. H 18 de inscript. ap. Porph. cf. ad p. 102, 7 19 uero] autem H est quidem C 20 sunt aliae HRT)
Speciei atque accidentis similitudinem communem dicit de pluribus praedicari; de pluribus enim dicitur species, sicut et accidens. raras uero dicit esse alias eorum communiones idcirco, quoniam longe diuersum est id quod accidit et cui accidit. cui enim accidit, subiectum est atque suppositum, quod uero accidit, superpositum est atque aduenientis naturae. item quod supponitur substantia est, quod uero uelut accidens praedicatur, extrinsecus uenit. quae omnia multam eius quod est subiectum et eius quod est accidens differentiam faciunt. tamen inueniri etiam aliae possunt speciei et accidentis inse- parabilis communitates, ut semper adesse subiectis — aeque enim homo singulis hominibus | semper adest et inseparabilia [*](p. 110) accidentia singulis indiuiduis praesto sunt —, et quod sicut spe- cies de his quae indiuidua continet, aeque de pluribus accidentia indiuiduis praedicantur; nam homo de Socrate et Platone, nigrum uero atque album de pluribus coruis et cygnis quibus accidit nuncupatur.