Differunt autem quoniam differentia quidem con- tinet et non continetur — continet enim rationabi- litas hominem —, accidentia uero quodam quidem modo continent eo quod in pluribus sunt, quodam uero modo continentur eo quod non unius accidentis sus- ceptibilia sunt subiecta, sed plurimorum, et differen- tia quidem inintentibilis est et inremissibilis, acci- dentia uero magis et minus recipiunt. et inpermixtae quidem sunt contrariae differentiae, mixta uero con- traria accidentia.
Huiusmodi quidem communiones et proprietates dif- ferentiae et ceterorum sunt, species uero quo quidem [*](p. 108) differat a genere et differen|tia, dictum est in eo quod dicebamus, quo genus differret a ceteris et quo dif- ferentia differret a ceteris.
Post differentiae et accidentis redditas communitates nunc de eorum differentiis tractat. ac primum quidem talem proponit. [*](3—18] Porph. p. 19, 20—20, 10 (Boeth. p. 48, 13—49, 4).) [*](1 post. posset Lm1 potest HLm2NPR post accidens repet. esse G, 3 uel 4 litt. er. L 2 reliquerit H relinqueret N 3 ACCIDENTIS ET DIFFERENTIAE Γ EARVNDEM C EORYNDEM E de inscript. ap. Poiphyr. ef. ad p. 105, 16 4 Different Cm1 Differt LΣΐΑηιΐm1Φ post autem add. differentia ab accidenti Γ 5 et om. GHP continet— sunt (15)] LRil, om. cett. enim] autem L rationalitas ΓΑa.c.Π2ΦΨ 6 quidem om. Δ2 7 sint LΓΔΛΠΦ»ιίm1|·uero post modo Ψ, del. ΓΦ (ut uid.) 9 sint A 10 intentibilis ΓΣ Busse inintensibilis edd.; Porph. p. 20, 4 άνεπίτατος; ef. Roensch, Collect. phil. p. 299 12 post uero add. sunt ΛΦ 14 Huiuscemodi Δ 15 quod EGR quidem om. 2 quidam Em2G 16 a om. EGH2 differentiae E est om. C 17 quo] quod RAm1 differet R differt CEGP2 a om. ΕGΗΡRΤΠ,ΣΦ quod EGRism1 18 differet R differat LA differt G2 a om. EGHRTWZ 19 reddit has E communicantes Rm1 communiones m2 20 primam HN quidem om. HN tale C)
335
differentia, inquit, omnis speciem continet. rationabilitas enim continet hominem, quoniam plus rationabilitas quam species, id est homo, praedicatur : supergressa enim substantiam hominis in deum usque diffunditur. accidentia uero aliquando quidem continent, aliquando continentur. continent quidem, quia quodlibet unum accidens speciebus adesse pluribus con- sueuit, ut album cygno et lapidi, nigrum coruo, Aethiopi atque hebeno, continentur uero, quoniam plura accidentia uni accidunt speciei, ut uideatur illa species plurima accidentia continere. cum enim Aethiopi accidit ut sit niger, accidit ut sit simus, ut crispus, quae cuncta sunt accidentia Aethiopis, species, quod est homo, omnia quae habet intra se plurima accidentia uidetur includere. huic occurri potest : quoniam differentiae quoque aliquo modo continentur, aliquo modo continent, ut rationabilitas continet hominem—plus enim quam de homine praedicatur —, continetur quoque ab homine, quia non solum hanc differentiam homo continet, uerum etiam mortalem. re- spondebimus : omnia quaecumque substantialiter de pluribus praedicantur, ab his de quibus dicuntur non poterunt conti- neri; quo fit ut differentiae quidem non contineantur ab specie, etsi sint differentiae plures quae speciem forment. accidentia uero continentur, quoniam accidentia speciei substantiam nulla praedicatione constituunt; nam nec proprie uniuersalia dicuntur
[*](1 omnis speciem] species R rationalitas HNP 2 rationalitas HNP 3 substantia N 4 aliquando—aliquando] aliquo modo quid N 7 ante lapidi s. l. pario Em2 post nigrum add. ut CEGLP, ante edd. ante Aethiopi add. et E 8 continentur uero] HLm2NP continentur- que cett. 9 plura HN 10 enim] etenim N ad simus s. l. naribus pressis E 12 ex quod part. ras. quae Cm2 quod est] quidẽ G ante intra add. et E plurima om. EGH 13 occurri] opponi HN 14 pr. aliquo modo] aliquando EGLm2P post. aliquo modo om. N aliquando Em2Lm2P 15 rationalitas H 17 homo] nomen hominis HN mortale edd. respondemus HN respondebimus contra haec GLPR 18 praedicantur de pluribus C 20 a R 21 sunt H differentiae om. HN speciem forment] CEGP speciem formant Lm(??) (informent m2 hrm) N formant speciem H informant speciem R 22 con- tineantur HN 23 ad constituunt in mg. ał subsistunt Hm2) 336
accidentia, cum de speciebus pluribus dicuntur, differentiae uero maxime. quae enim quorumlibet uniuersalia sunt, ea neoesee est eorum quorum sunt uniuersalia, etiam substantiam continere. qno fit ut quia differentiae substantiam monstrant, intentione ac remissione careant — una enim quaeque substantia neque contrahi neque remitti potest —, at uero accidentia quoniam nullam constitutionem substantiae profitentur, intentione cre- scunt et remissione decrescunt. Illa quoque eorum est dif- ferentia, quod differentiae contrariae permisceri, ut ex his fiat aliquid, non queunt, accidentia uero contraria miscentur et quaedam medietas ex alterutra contrarietate coniungitur. ex rationabili enim et inrationabili nihil in unum iungi potest, ex albo uero et nigro coniunctis fit aliquis medius color.
Expositis igitur distantiis differentiae ad cetera restat de specie dicere, cuius quidem differentias ad genus ante colle- gimus, cum generis ad speciem differentias dicebamus. eiusdem etiam speciei distantias ad differentiam diximus, cum differentiae ad species dissimilitudines monstrabamus. restat igitur speciem proprii et accidentium communioni coniungere, tum differentia segregare.