Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Proprium autem differentiae est quoniam haec qui- dem de pluribus speciebus dicitur saepe, ut rationale de homine et de deo, proprium uero de una sola spe- cie, cuius est proprium. et differentia quidem illis est consequens quorum est differentia, sed non con- uertitur, propria uero conuersim praedicantur quorum sunt propria, idcirco quoniam conuertuntur.

Distat a proprio differentia, quia differentia plurimas species [*](10—17] Porph. p. 19, 10—15 (Boeth. p. 48, 1—7).) [*](1 curtetur quis N nil C attinet s. l. Lm2, post naturam R 2 ad om. EG ualet om. EGR 3 pr. in om. CEH, s. l. Lm2Pm2, ab Gm1, del. m2 post. in om. EGNP, s. l. Lm2 4 possunt HN dicuntur semper adesse R 5 actum... naturam E umquam Ea.c.G 7 potest om. EG, post fieri L, postea (om. fieri ut) HN pede] HLm1N ambo pede Em1GR utroque pede Em2Lm2P; ambobus curtetur pedi- bus C ante etiam (om. C) add. uel CL (s. l. m2) R diminuto CEGLPR 8 pede om. C sit natus] nascatur C 10 de inscript. ap. Porphyr. cf. ad p. 105, 16 11 autem] uero Δ quoniam] quod ΓΦ 12 saepe— conuertitur (15)] LRQ, om. cett. saepe om. Lm1R, ante dicitur Lm22; Porph. p. 19, 11 λέγεται πολλά*ις rationabile R 13 post, de] A, om. cett.; cf. Porph. p. 19, 12 et infra p. 332, 3 deo] ii angelo R deo et angelo L; cf. Porph. p. 19, 12 adn. ante proprium add. et Δ uero om. R de una] L4m24' in una RΓΔm1ΠΣ una Φ; Porph. έφ’ ένός post specie add. dicitur Δ 16 post praedicantur add. de his Δ (s. l. m2) edd. ex his Σ hiis Φ, om. Porph. p. 19, 14 18 post. diffe- rentia om. C plurimis R plures L pluribus EG speciebus Em2GR)

332
claudit ac de his omnibus praedicatur, proprium uero uni tantum speciei cui iungitur adaequatur. rationale enim de homine atque de deo, quadrupes de equo et ceteris animalibus, risibile uero unam tantum tenet speciem, id est hominem. unde fit ut differentia semper speciem consequatur, species uero differentiam minime. proprium uero ac species alternis sese uicibus aequa praedicatione comitantur. sequi uero dicitur, quotiens quolibet prius nominato posterius reliquum conuenit nuncupari, ut si dicam ‘omnis homo rationabilis est’, prius hominem, posterius apposui differentiam; sequitur ergo dif- ferentia speciem. at si conuertam nomina dicamque ‘omne rationabile homo est’, propositio non tenet ueritatem; igitur species differentiam nulla ratione comitatur. proprium uero et species quia conuerti possunt, mutuo se secuntur : omnis homo risibilis est et omne risibile homo est.