Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

314

Differt autem genus ab accidenti, quoniam genus ante species est, accidentia uero speciebus posteriora sunt; nam si etiam inseparabile sumatur accidens, sed tamen prius est illud cui accidit quam accidens, et genere quidem quae participant, aequaliter partici- pant, accidenti uero non aequaliter; intentionem enim et remissionem suscipit accidentium participatio, generum uero minime, et accidentia quidem in indi- uiduis principaliter subsistunt, genera uero et species naturaliter priora sunt indiuiduis substantiis, et genera quidem in eo quod quid sit praedicantur de bis quae sub ipsis sunt, accidentia uero in eo quod quale aliquid sit uel quomodo se habeat unum quod- que; qualis est enim Aethiops interrogatus dices ‘niger’, et quemadmodum se Socrates habeat, dices quoniam sedet uel ambulat.

[*](1—17] Porph. p. 17, 3-13 (Boeth. p. 44, 17—45, 9).)[*](1 PROPRIIS] DIFFERENTIA C; de Porph. cf. ad p. 105, 16 QVID INTER GENVS ET ACCIDENS SIT Φ (ex p. 116, 10) 2 genus s. l. Hm2 ab om. HREIII Δ accidenti] Δ accidente cett. 3 speciem ΧΦ posteriora ante speciebus C inferiora XAm1AS 4 nam—unum quodque (14)] LRQ, om. cett. si etiam] etsi etiam ΓΦ sed om. Γ si Σ 5 prius] plus S 6 genere] Am2 Busse genera cett. codd. edd. quae] quibus Am1 aeque Δ 7 accidenti] p Busse accidentia codd. brm; ad 5 et—7 cf. Porph. p. 17, 6 s. et infra p. 315, 12—14 enim om. L in mg: figuram quandam habet Δ, aliam (cf. ad p. 320,17) Γ 9 uero om. R in om. Γ Busse, s. l. Rm2Am2K; cf. p. 315, 21; Porph. p. 17, 9 έπΐ τών άτομων 10 nero om. Δ 11 post naturaliter add. non principaliter LRAΑΦ; om. Porph. p. 17, 9 12 sit] est LRA ante de add. et, sed del. ΓΔ 13 hiis Φ 14 ante quale add. et R sit] cod. Q Bussii edd. est cett. codd. quomodo om. R quodammodo Am2 se s. l. Am2 habet Am1 15 eat ante aethiops ΔΑ, post HΝΤΣΦ enim om. L interrogatur Φ dices] LRT dicis cett. codd. edd. Busse, cf. p. 317, 15 respondebimus; Porph. p. 17, 12 έρεΐς 16 quo- modo Δ habeat ante socrates A habet ΗRΦ dices] Km2 dicis cett. codd. edd. Busse, cf. p. 317, 16 dicemus; Porph. έρείς 17 ambulet La.c.N)
315

Differentiam generis et accidentis hanc primam proponit, quod genus quidem ante species sit, quippe quod materiae loco est et differentiis informatum species gignit, at uero accidens post species inuenitur. oportet enim prius esse cui aliquid accidat, post uero ipsum accidens superuenire; nam si subiectum non sit quod suscipiat, accidens esse non poterit, quodsi genus quidem speciebus subiectum est nec possunt esse species, nisi eis genus ueluti materia supponatur, acci- dentia uero esse non possunt, nisi eis species supponantur. manifestum est genus quidem esse ante species, accidentia uero post species. Rursus alia differentia, quoniam genus neque intentionem neque remissionem suscipere potest, quo fit ut quae participant genere, aequaliter eius nomen defini- tionemque suscipiant; omnes enim homines aequaliter animalia sunt eodemque modo equi, nec non inter se homo atque equus et cetera animalia comparata aeque animalia praedicantur, accidentis uero participatio et intenditur et remittitur, inuenies enim quemlibet paulo diutius ambulantem, paulo amplius nigrum et in ipsis Aethiopibus considerabis omnes non aeque nigro colore obductos. Alia quoque differentia est, quoniam omne accidens in indiuiduis principaliter subsistit, genera uero et species indiuiduis priora sunt; nisi enim singuli corui [*](1 et accidentis] ab accidentibus HN ponit C 2 pr. quod] quid C quoniam (del. m2) quod EII 4 post esse add. aliquid P, s. l. Lm2 5 si—sit] nisi sit subiectum HN nisi subiectum sit R 6 quid Cm1 potest H 7 speciei HN est] sit N nec] non CEGLP 8 uelut CEGLP uel R supponitur C 9 supponatur (uel subp-) EGH 10 ante manifestum add. nam EGLP 11 post Rursus add. uero C post alia add. est CGP 13 generi CEGP 15 eodem EHLR 18 paulo amplius nigrum paulo diutius ambulantem HN post ambulantem add. et LR 19 et] et si (si s. l, Lm2) LR si EGP omnis GLm2R aequa nigredine coloris (coloris del. Lm2) HLNP 20 obductus EGLm1R, post obd. add. esse C est EGLR est om. HN 21 in om. CG genera—priora sunt] C species uero et genera indiuiduis priora sunt HLm1N genera uero speciebus et indiuiduis priora sunt GP genera nero et speciebus et indiuiduis posteriora sunt Lm2 genera indiuiduis priora sunt E et indiuiduis posteriora sunt R 22 singulariter EGPR)

316
nigredine infecti essent, comi species nigra esse minime dicere- tur. ita fit ut accidentia post indiuidua esse uideantur. nam si prius est id cui aliquid accidit quam illud quod accidit, nop est dubium prius esse indiuidua, posterius uero accidens, genera uero et species supra indiuidua considerantur; hoc idcirco, quoniam de his omnibus praedicantur eorumque sub- stantiam propria praedicatione constituunt, sed dici potest genera quoque ipsa et species posteriora indiuiduis inueniri; nam nisi sint singuli homines singulique equi, hominis atque equi species esse non possunt, et nisi singulae species sint, eorum genus animal esse non poterit, sed meminisse debemus superius dictum esse genus non ex his sumere substantiam de quibus praedicatur, sed de eo potius, quod differentiis con- stitutiuis eorum substantia formaque perficitur, itaque si genus quidem diuisiuis differentiis interemptis non perimitur, sed manet in his quae eius constitutiuae sunt eiusque formam definitionemque perficiunt, cumque differentiae diuisiuae generis speciebus sint priores — ipsae enim species conformant atque constituunt —, non est dubium quin genus etiam pereuntibus speciebus possit in propria manere substantia, idem de spe- ciebus dictum sit; species enim superioribus differentiis, non posterioribus indiuiduis informantur, quae cum ita sint, species quoque ante indiuidua subsistunt, accidentia uero nisi sint [*](12 superius] p. 300, 7—16.) [*](1 essent in ras. Lm2, sunt N sint R 2 esse om. EGR 4 indiui- duum CHN 5 super CN 8 genera] de genere R quoque om. R quaeque EGP ipsa om. EGPR et species] atque species (specie R) LR specieaque N 9 nam nisi] nisi enim EGR nara nisi enim (enim del. m2) C homines—nisi singulae (10) in mg. Em2 homi- nes EN 10 et om. EG singulis E singuli G singulares Lm2R 11 eorumque Lm2 earum brm 12 ex del., his om. E 13 de eo] eo Hm1N ex eis Hm2 de eis Lm2 quod del. Hm2, er. L, quo GPR 14 eorum om. Lm1 eius R edd. quae eius Hm2 de quibus eius Lm2 substantiam formamque perficiunt Hm2 normaque N 15 diuisiuae (post differentiae N) differentiae interemptae non perimunt HLN 16 eius- que] quae eius C quaeque eius EGP 17 speciebus generis LNR 20 permanere Lm2R 23 quaeque EG)
317
quibus accidant, esse non possunt, nullis uero prius accidunt quam indiuiduis; haec enim generationi et corru|ptioni sup- [*](p, 103·) posita uariis semper accidentibus permutantur. Illam quoque adnumerat differentiam quae est superius dicta, quod genus quidem, quia rem demonstrat et de substantia praedicatur, in eo quod quid est dicitur, accidens uero in eo quod quale est aut in eo quod quomodo sese habet res. nam si qualitatem interroges, accidens respondebitur, ut si qualis est coruus, ‘niger’, si quomodo sese habeat, aliud rursus accidens, aut ‘sedet’ aut ‘uolat’ aut ‘crocitat’. nam cum accidens in nouem praedicamenta diuidatur, qualitatem, quantitatem, ad aliquid, ubi, quando, situm, habitum, facere, pati, cetera quidem omnia in ‘quomodo se habeat’ interrogatione ponuntur, qualitas uero in qualitatis sciscitatione responderi solet. nam si interrogemur qualis est Aethiops, respondebimus accidens, id est ‘niger’, si quomodo se habeat Socrates, tunc dicemus aut ‘sedet’ aut ‘ambulat’ aut superiorum aliquid accidentium.