Sed quoniam, quantum mihi quoque breuitas succincta largita est, ortum logicae et quid ipsa logica esset explicui, nunc de eo nobis libro pauca dicenda sunt quem in praesens sumpsimus exponendum, titulo enim proponit Porphyrius intro- ductionem se in Aristotelis Praedicamenta conscribere, quid uero ualeat haec introductio uel ad quid lectoris animum praeparet, breuiter explicabo. Aristoteles enim librum qui De decem praedicamentis inscribitur hac intentione composuit, ut infinitas rerum diuersitates quae sub scientiam cadere non possent, paucitate generum comprehenderet, atque ita quod per incomprehensibilem multitudinem sub disciplinam uenire non poterat, per generum, ut dictum est, paucitatem animo fieret scientiaeque subiectum. decem igitur genera rerum esse omnium considerauit, id est unam substantiam et accidentia nouem, quae sunt qualitas, quantitas, relatio, ubi, quando, facere et pati, situs, habere, quae quoniam genera essent su- prema et quibus nullum aliud superponi genus posset, omnem necesse est multitudinem rerum horum decem generum spe- [*](1 quoddam] quod Em1 (aliquod m2) G 2 utilitatem post corporis EG, ante totius L 4 quas FSm2 5 quidem post philosophiae H quaedam L 6 uero] uero est L 8 quoque om. L quidem edd. ueritas Cm1N succincta] CNPSm2 sua mora EFGHR sua mota Sm1 succincta suam moram L 9 ortum om. L et de ortu CNF quod CF est G explicaui CELm2PRS 11 titulum CHm1N 13 lectoris s. l. Gm2, post animum CN, post praeparet H. om. E 14 paret EFGNRS 15 scribitur EGRSm1 17 ita quod s. l. Gm2 (itaque m1) Rm2 quod (om. ita) s. l. Sm2 20 decem] in decem C 23 et om. FLNP situm habere CRa.c. situm esse habere Gm1S 24 genus superponi H possit Ea.c.FGm1NPRS 25 ante horum add. per s, l. Pm2, ante species CFLR. s. l. Gm2Sm2)
144
cies inueniri. quae quidem genera a se omnibus differentiis distributa sunt nec quicquam uidentur habere commune nisi
[*](p 49) tantum nomen, quoniam omnia | esse praedicantur. quippe sub- stantia est, qualitas est, quantitas est, et de aliis omnibus ‘est’ uerbum communiter praedicatur, sed non est eorum communis una substantia uel natura, sed tantum nomen. itaque decem genera ab Aristotele reperta omnibus a se differentiis distributa sunt. sed quae aliquibus differentiis disiunguntur, necesse est ut habeant proprium quiddam quod ea in singu- larem solitariamque uindicet formam. non est autem idem proprium quod accidens. accidentia enim et uenire et abesse possunt, propria ita sunt insita, ut absque his quorum sunt propria, esse non possint. quae cum ita sint cumque Aristo- teles decem rerum genera repperisset, quae uel intellegendo mens caperet uel loquendo disputator efferret - quicquid enim intellectu capimus, id ad alterum sermone uulgamus —, euenit ut ad horum decem praedicamentorum intellegentiam quinque harum rerum tractatus incurreret, scilicet generis, speciei, differentiae, proprii, accidentis. generis quidem, quoniam oportet ante praediscere quid sit genus, ut decem illa quae Aristoteles ceteris anteposuit rebus, genera esse possimus agnoscere, speciei uero cognitio plurimum ualet, ut quae cuiusque generis sit species, possit agnosci. si enim quid sit species intellegimus, nihil impediti errore turbamur. fieri enim potest, ut per speciei inscientiam saepe quantitatis species in relatione ponamus et cuiuslibet primi generis species alteri cui-
[*](4 omnibus aliis FHLN 9 quoddam S 10 uendicet HLP uindicent (ent in ras.) S constituat CN 11 euenire FGm2R (om. et) abire NP 12 propria ita] propria enim ita H proprietates EGm1S propria uero ita edd. insitae EGm1S 14 uel om. FP 16 cupimus E alterutrum FPm2S 19 ante accidentis add. atque FHNP et L 21 inter- posuit m1 in EGS superposuit Em2NP praeposuit FGm2 possemus FN 22 cognitio post ualet LP 24 impedito (uel in-) Ca.c.EGm1HNS impedit R turbari CS 25 inscitiam F 26 cuilibet] cuiuslibet Gm1N,a.r. in EFS) 145
libet generi subdamus atque ita fiat permixta rerum atque indiscreta confusio; quod ne accidat, quae sit natura speciei ante noscendum est. nec uero in hoc tantum prodest speciei cognoscenda natura, ne priorum generum species inuicem per- mutemus, uerum etiam ut in eodem quolibet genere proximas species generi nouerimus eligere, ut ne substantiae mox animal dicamus esse speciem potius quam corpus aut corporis homi- nem potius quam animatum corpus, at uero differentiarum scientia in his maximum retinet locum, qui enim omnino qualitatem a substantia uel cetera a se genera distare cogno- scimus, nisi eorum differentias uiderimus? quomodo autem discernere eorum differentias possumus, si quid ipsa sit diffe- rentia nesciamus? nec hunc solum nobis inscientia differentiae offundit errorem, uerum etiam specierum quoque tollit omne iudicium. nam omnes species differentiae informant, ignorata differentia species quoque necesse est ignorari, quomodo uero fieri potest, ut quamlibet differentiam possimus agnoscere, si omnino quae sit nominis huius significatio nesciamus? iam nero proprii tantus usus est, ut Aristoteles quoque singulorum praedicamentorum propria perquisiuerit. quae propria esse quis deprehenderit, antequam quid omnino sit proprium discat? nec in his tantum propriis haec cognitio ualet quae singulis nomi- nibus efferuntur, ut hominis risibile, uerum etiam in his quae in locum definitionis adhibentur, omnia enim propria rem subrectam quodam termino descriptionis includunt, quod suo quoque loco
[*](25 suo loco] lib. IV c. 15 s.) [*](1 generis Gm1REa.r.Sa.r. fiet CH fit N permixtio FHm2LNP 4 primorum FNP 5 in om. CERS, s. l. Gm2 6 ante generi add. cuilibet brm 7 aut—corpus om. E, s. l. Gm2Sm2 8 corpus om. FP, del. Hm2 9 qui] quomodo Ep.c.HPp.c.R 11 nouerimus R quo- modo—ignorari (16) in inf. mg. Em2 autem] nero E(m2) 14 offundit] E (m2) Pm1 obfundit Hm2 diffundit Gm1 effundit cett.; cf. p. 159,16 15 informant differentiae brm 16 quomodo] qui FNP uero om. G 18 huius nominis FNP 20 perquisierit R quis esse FR 21 deprehen- derit in ras. E deprehenderet Np.c. deprehendet (ex -it) P 22 proprii Gm2N post singulis add. tantum FHLNP 24 subiecto EGm1RS) 146
oportunius commemorabo, accidentis quoque cognitio quantum afferat, quis dubitare queat, cum uideat inter decem praedica- menta nouem accidentis naturas? quae quomodo accidentia esse putabimus, si omnino quid sit accidens ignoremus, cum praesertim nec differentiarum nec proprii scientia nota sit, nisi accidentis naturam firmissima consideratione teneamus? fieri enim potest, ut differentiae loco uel proprii per inscientiam accidens apponatur, quod esse uitiosissimum etiam definitiones probant, quae cum ipsae ex differentiis constent et fiant unius cuiusque definitiones propriae, accidens tamen non uidentur admittere. Cum igitur Aristoteles rerum genera collegisset, quae nimirum diuersas sub se species continerent, quae species nuraquam diuersae forent, nisi differentiis segregarentur, cum- que omnia in substantiam atque accidens, accidens uero in alia nouem praedicamenta soluisset cumque aliquorum praedi- camentorum fere sit propria persecutus, de his ipsis quidem praedicamentis docuit, quid uero esset genus, quid species, quid differentia, quid illud accidens, de quo nunc dicendum est, uel quid proprium, uelut nota praeteriit, ne igitur ad Praedicamenta Aristotelis uenientes, quid significaret unum
[*](p. 50) quodque eorum quae superius dicta sunt ignora|rent, hunc librum Porphyrius de earum quinque rerum cognitione per- scripsit, quo perspecto et considerato quid unum quodque eorum quae supra praeposuit designaret, facilior intellectus ea quae ab Aristotele proponerentur addisceret.
Haec quidem intentio est huius libri, quem Porphyrius ad introductionem Praedicamentorum se conscripsisse ipsa, ut [*](1 opportunius NR post accidentis add. teneri L, post naturas (3) tenere HN 3 quonam modo FHLNP 5 tota EN, m1 in GPS 6 te- nemus C 7 insciciarn FN 11 ante rerum add. decem cod. Monac. 4621 brm, recte? 15 nouem om. S edd., s. l. Em2Gm2 16 fere om. EFGS, er. H 18 nunc om. GRS est dicendum CL 21. 24 eo- rum delendum esse coni. Engelhrecht 23 quo] ut CHLNP inspecto FNP perfecto EGm1 24 eorum] cod. Monac. 4621 (om. quae), om. codd. nostri proposuit FP proposui H posuit NR 25 ab om. ENR praeponerentur CHm2NR 27 ipse L ita F)
147
dictum est, tituli inscriptione signauit, sed licet ad hoc unum huius libri referatur intentio, non tamen simplex eius utilitas est, uerum multiplex et in maxima quaeque diffusa est. quam idem Porphyrius in principio huius libri commemorat dicens;
Cum sit necessarium, Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamentorum doctri- nam, nosse quid genus sit et quid differentia quid- que species et quid proprium et quid apcidens, et ad definitionum adsignationem et omnino ad ea quae in diuisione uel demonstratione sunt, utili hac istarum rerum speculatione, compendiosam tibi traditionem faciens temptabo breuiter uelut introductionis modo ea quae ab antiquis dicta sunt adgredi altioribus quidem quaestionibus abstinens, simpliciores uero mediocriter coniec- tan s.
Utilitas huius libri quadrifariam spargitur, namque ad illud etiam ad quod eius dirigitur intentio, magno legentibus usui [*](5—16] Porph. p. 1, 3—9 (Boeth. p. 25, 2—9 Busse).) [*](2 eius utilitas est] FGm2 (in mg. add.) HP utilitas eius est in mg. add. Em2 est eius utilitas s. l. add. Lm2 eius est utilitas N, om, RS; est tamen simplex eius utilitas C 3 uerum in mg. Em2 sed GLS sed et R multiplex et in mg. Em2, s. l. Sm2 est er. uid. E 5 ante Cura add. PROLOGVS RS, de inscript. codicum Isagogen tantum con- tinent. cf. ad initium libri Chrysaori] G chrisaori EHNPa.c. Γ (s. l. menanti) Ώμ2ΣΦ chrysaoni S chrisarori (uel cris- uel chriss-,1 CFLPp.c. RlATlm1*! (-oui) ante et add. te C (er.) FLNA (del.) Σ, s. l. scil, te E 6 ante praedicamentorum add. X Δ 7 sit genus LA et om. Φ quidue N 8 pr. et s. l. E, om. A 9 diffinitionem Em1\m2, in -nes, hoc in -num mut. F 10 in] ad FHP, ante in er. ad uid. C diuisionem Ca.r.FHNPTa.r.Aa.r.Q uel] et N et ad FHP uel in ΔΣΦ demonstrationem Ca.r. (-ne ras. ex -ne ut uid.) FHNPFa.r.Aa.r.(b utili] edd. utilia codd. 11 hac] HP, s. l. Sm2 hanc CLNΤΛΙIΣΦ, del. Δ, om. EFGRS speculationem CEa.r.Hm2LAa.r. ΑΦ, in -num corr. Σ compendiosa ras. ex -sa CA 12 traditione (uel -cione) CLΝΦ, ras. ex -nem HTA 14 altioribus] ab altioribus A 17 quadrifaria S ante ad add. et EGP, s. l. L 18 etiam om. G)
148
est et ad cetera, quae cum extra intentionem sint, non tamen minor ex his legentibus utilitas comparatur, est enim per hoc corpusculum et praedicamentorum facilis cognitio et defini- tionum integra adsignatio et diuisionum recta perspectio et demonstrationum ueracissima conclusio, quae res quanto diffi- ciles atque arduae sunt, tanto perspicaciorem studiosioremque animum lectoris expectant. dicendum uero est quod in omni- bus libris euenit. nam primum si quae sit intentio cognoscatur, quanta quoque utilitas inde prouenire possit expenditur et licet extra multa, ut fit, huiusmodi librum sequantur, tamen illam proxime utilitatem uidetur habere, ad quod eius refertur intentio, ipso libro quem sumpsimus exponente, cum eius intentio sit ad Praedicamenta intellectum facilem comparandi, non dubium quin haec eius principalis probetur utilitas, licet non minores sint comites definitio, diuisio ac demonstratio, quorum nobis quaedam hic principia suggeruntur, sensus uero totus huiusmodi est : ‘cum sit, inquit, utilis generis, speciei, differentiae, proprii accidentisque cognitio ad Praedicamenta Aristotelis eiusque doctrinam, ad definitionum etiam adsigna- tionem, ad diuisionem et demonstrationem, quae sit harum rerum utilis überrimaque cognitio, compendiosam, inquit, tra-
[*](2 utilitas legentibus FHP 3 opusculum CEp.r.FGm2HLN, recte? cf. p. 149, 3 4 integra om. ER, s. l. Gm2Sm2 recta] perfecta CFGm2- Hm1N 8 post libris add. his HNP hoc R, s. l, sed exters. G sit] est H 9 id est (add. Lm2) perpenditur Em2Lm2 10 ante huius- modi add. in CE (del.) G (del. m2) N librum] LPm2RSm2, om. Hm1, libros FGm1Sm1, s. l. Hm2, libro CE (del.) Gm2NPm1 sequntur (uel sec-) R, m1 in EGS 11 uidentur FH ad quod] aliquod Cm1 ad quam FGm2Pm2 eius] eorum FGm2HPm1 12 ante ipso add. ut (s. l. est Lm2) in hoc CFHLNP, s. l. ut in Em2 hoc Gm2 ex- ponendum CE(dum in er. te?) FHLNP (ex -dus m1 exponere m2) Sm1 post cum s. l. enim Hm2 13 praeparandi H 14 ante dubium add. est FHNP, s. l. Gm2, post s. l. L 15 minoris CGm1N 16 nobis om. C hic quaedam C principalia NSm1 17 huiusmodi totus EG 19 eamque Hm1Sm1 20 ad om. C, s. l. Gm2, et FHN et ad P et] ac H, om. CFNP, et ad edd. demonstrationemque CN demonstrationum- que FP quae] quia Lm2R, om. CFNP 21 traditione ras. ex -nē H) 149
ditionem faciens ea quae ab antiquis large ac diffuse dicta sunt, temptabo breuiter aperire’, neque enim esset compendiosa, nisi totum opus breuitate constringeret et quoniam intro- ductionem scribebat, ‘altiores, inquit, quaestiones sponte refn- giam, simpliciores uero mediocriter coniectabo’, id est sim- pliciorum quaestionum obscuritates habita in eis quadam coniecturae ratiocinatione tractabo. Tota quidem sententia huiusce prooemii talis est, quae et utilitate überrima et facilitate incipientis animo blandiatur, sed dicendum uidetur quidnam celet amplius altitudo sermonum, necessarium in Latino sermone, sicut in Graeco άναγκαΐον, plura significat, diuersa enim significatione Marcus Tullius dicit necessarium suum esse aliquem atque nos, cum nobis necessarium esse dicimus ad forum descendere, qua in uoce quaedam utilitas significatur. alia quoque significatio est qua dicimus solem necessarium esse moueri, id est necesse esse, et illa quidem prima significatio praetermittenda est, omnino enim ab eo necessario quod hic Porphyrius ponit aliena est. hae uero duae huiusmodi sunt, ut inter se certare uideantur quae huius loci obtineat significationem, in quo dicit Porphyrius; Cum sit necessarium, Chrysaori; namque, ut dictum est, neces-
[*](12 Marcus Tullius] cf. infra apparatum.) [*](2 enim om. E 3 corpus HNPm1 4 refugio EGR 5 simplicium Gm2LPm2 6 eas EFGm1HNSm1 7 ad quidem s. l. autem Gm2 8 prohemii EPS uberrima <sit> Brandt 9 animum EGLm2Pm2R uidetur om. ERS, s. l. Gm2 11 ΑΝΑΓΑΙΟΝ uel ANAKAION uel sim. codd. ANAITCION ł ANAKAION C 12 etenim F ad Marcus Tullius in mg. Marcus enim tullius pro fundanio inquit descripsistine eius neces- sarium id est adiutorem danium (leg. fundanium) add. Hm2, ex Mario Victorino De defin., Boeth. p. 906 B, haustum, Cic. IV 3 p. 236 frg. 6 Mueller 13 aliquod C aliquid Hm1NPm2 nos] Hm1Pp.e.Sm1 nostrum cett.; an nostrum est scribendum? ante cum add. ut EG (del. m2) HLm2P uel F nos Hm2 14 dicamus L 16 post, esse] esset F est Hm1LNP 18 uero om. N ergo F 21 Chrysaori] CEm1 chrisaori uel eris- uel crys- uel crisar- uel sim. cett. necessarium] harum E (s. l. duarum necessitatum m2) Gm1S necessarium harum F) 150
sarium et utilitatem significat et necessitatem, uidentur autem huic loco utraque congruere, nam et summe utile est ad ea
[*](p. 51) quae superius dicta sunt, de genere et specie | et ceteris disputare, et summa est necessitas, quia nisi sint haec ante praecognita, illa ad quae ista praeparantur, non possunt cognosci, nam neque praeter generis uel speciei cognitionem praedicamenta discuntur nec definitio genus relinquit et differentiam, et in ceteris quam sit utilis iste tractatus, cum de diuisione et demonstratione disputabitur, apparebit, sed quamquam necesse sit haec quinque de quibus hic disputandum est, prius ad cognitionem uenire quam ea quibus illa praeparantur, non tamen ea significatione hic a Porphyrio positum est qua neces- sitatem significari uellet ac non potius utilitatem, ipsa enim oratio contextusque sermonum id clarissima intellegentiae ratione significat, neque enim quisquam ita utitur ratione, ut aliquam necessitatem referri dicat ad aliud, necessitas enim per se est, utilitas uero semper ad id quod utile est refertur, ut hic quoque, ait enim Cum sit necessarium, Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamen- torum doctrinam, si igitur hoc necessarium utile intel- legamus et id nomine ipso uertamus dicentes : cum sit utile. Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamen-
[*](1 et om. R, del. CGm2 significans R ante necessitatem add. altera R, s. l. Gm2 4 necessitas est E quia om. NS sint post haec F, post praecognita H 5 agnosci CN post cognosci add. quae (om. E) praedicamenta dicuntur CEGL (in sup. mg. m2) PR cognitiones (del. et s. l. quae add. m2) praedicamentarum (rum del. m2) dicuntur S nam—discuntur om. GRS, in sup. mg. Lm2 nam—cognitionem in mg. Em1?, reliqua om. 7 nec] sed istis cognitis nec C sed nec S neque N 10 sit] erit Em2GLm1RS 13 significare FN 15 utatur Sm1 oratione CHm1N 16 aliud] aliquid CHm1N 17 post se add. quiddam CFHPN, s. l. Em2Lm2, quidem edd. quod] ad quod NP defertur Gm1Lm1RS 18 enim om. C Chrysaori] eaedem fere quae p. 147, set 149, 21 in codd. scripturae 19 et] te et L 20 post doctrinam add. nosse quid genus sit C nosse quid sit genus et cetera in mg. Lm2 22 Chrysaori] ut 18 et om. EFGS te et L doctri- nam praedicamentorum C) 151
torum doctrinam, nosse quid genus sit et cetera, recte se habebit ordo sermonum; sin uero id ad ‘necesse’ permutetur atque dicamus : cum sit necesse, Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamentorum doctrinam, nosse quid genus sit et cetera, rectae intellegentiae sermonum ordo non conuenit. quocirca hic diutius immorandum non est. quamquam enim sit summa necessitas his ignoratis non posse ad ea ad quae hic tractatus intenditur perueniri, non tamen de necessi- tate hic dictum est necessarium, sed potius de utilitate.
Nunc uero, licet idem superius dictum sit, tamen breuiter quid ad praedicamenta generis, speciei, differentiae, proprii atque accidentis prosit agnitio, disputemus. Aristoteles enim in Praedicamentis decem genera constituit rerum quae de cunctis aliis praedicarentur, ut quicquid ad significationem uenire posset, id si integram significationem teneret, cuilibet eorum subiceretur generi de quibus Aristoteles tractat in eo libro qui De decem praedicamentis inscribitur, hoc ipsum uero referri ad aliquid uelut ad genus tale est, quale si quis spe- ciem supponat generi, hoc uero neque praeter cognitionem speciei ullo modo fieri potest nec uero ipsae species quid sint uel cuius magis sint possunt perspici nisi earum differentiae cognoscantur, sed differentiarum natura incognita, quae unius [*](1 recte—sermonum] recte intellegentiae sermonum ordo conuenit CLP (ex 5) 2 uero] autem C 3 atque] itaque FN ut CLH (in ras.) Chry- saori] ut p. 150, 18 4 est] sit GLRS nosse—sit om. EH 5 ordo ante sermonum E 7 post his s. l. quinque Lm2 pr. (sic) ad om. G, in mg. Em1? 8 tractatus hic H intendit L peruenire Lm1S 9 ante hic add. solummodo F 10 nunc] nam F 11 quod EN 12 possit Lm2 cognitio R 15 possit Fa.c.LS 16 Aristoteles delend. esse coni. Brandt eo om. E 17 De om. NS, de s. l. Lm2 uero s. l. Gm2 18 post, ad om. GRS, s. l. Em2Lm2P qui S 19 neque er. L nec N post cognitionem add. generis neque praeter cognitio- nem CFHP (in mg. m2) generis nec E (s. l. m1?)N, s. l. generis et Lm2 20 nullo Lm2 neque F 21 magis] modi CEm2 (in aliis m1) Hm1Pp.c. (corr. m1?) modo N possint S possumus Gm1Lm2 possemus m1 possimus E perspici] scire EGm1 (sciri m2) L agnosci RS)
152
cuiusque speciei sint differentiae, modis omnibus ignorabitur, quare sciendum est quoniam, si de generibus Aristoteles tractat in Praedicamentis, et generum natura cognoscenda est, cuius cognitionem speciei quoque comitatur agnitio, sed hoc cognito, quid sit differentia non potest ignorari, quamquam in eodem libro plura sint ad quae nisi maximam peritiam et generis et speciei et differentiae lector attulerit, nullus omnino intellectus patebit, ut cum ipse Aristoteles dicit : diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae secundum species et differentiae sunt, quod his ignoratis intellegi inpossibile est. sed idem Aristoteles proprium unius cuiusque praedicamenti diligentissima inquisitione uestigat, ut cum substantiae proprium post multa dicit esse quod idem numero contrariorum susceptibile sit, uel rursus quantitatis, quod in ea sola aequale atque inaequale dicatur, qualitatis etiam, quod per eam simile et dis- simile aliud alii esse proponimus, et in ceteris eodem modo, ut quae sit proprietas contrarii, quae secundum relationem oppositionis, quae priuationis et habitus, quae affirmationis et
[*](8—10] Aristot. Categ. c. 3, p. lb, 16 s. 13 s.] ibid. c. 5, p. 4a, 10 s. 15 s. (dicatur)] ibid. c. 6, p. 6a, 26 s. 16 s.] ibid. c. 8, p. 11a, 15—19. 18 (quae sit)—153, 1 (negationis)] ibid. c. 10.) [*](1 sit differentia S 5 non potest s. l. Gm2 quamquam] cum F 6 et generis—differentiae post attulerit E 8 pateat EGLRS dicit] Brandt dicat codd. edd.; cf. 13. p. 154, 14. 21. 153, 2. 6 10 post secundum add. se EGL (del.) ES, er. uid. H et om. CN, del. Lm2, er. uid. H; cf. Aristot. Cat. c. 3 τών Ιτέρων γενών καί μή ΰπ’ αλληλα τεταγμένων ετεροι τω εΤδεε κο· αϊ διαοοραί et Boethii interpretat. In Categ. Arist. p. 177 A (om. se) quid GRS 11 possibile EG (post est signum interrogat.) RS propria FHNP 14 ante numero s. l. cum E 15 aequum Em1FGLm1RS; cf. p. 153, 17 atque] aut N 16 dicitur FHLm2P et dissimile] F uel dissimile s. l. Em2 aut dissimile s. l. Gm2Pm1?, om. cett.; cf. Aristot. Cat. c. 9 Τών μέν ouv είρημένων — τό ομοιον χα) άνο'μοιον — αοτήν et Boethii interpretat, p. 259 A (simile et dissimile,) 17 aliis DGPm1RS (s in ras); cf. Aristot, ibid. έτέρω, Boeth. ibid. alteri 18 post relationem add. contrarii Em1, del. et s. l. ut sapientia stulticiae m2) 153
negationis, in quibus ita tractat tamquam iam peritis scienti- busque quae sit proprietatis natura; quam si quis ignorat, frustra ea quae de his disputantur adgreditur. iam uero illud manifestum est, quod accidens maximum praedicamentorum obtineat locum, quod proprio nomine nouem praedicamenta circumdat.