Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Quod autem dicit :

Repetenti nunc a superioribus dicendum est differentiarum alias esse separabiles, alias in- separabiles, hoc est quod hic nunc diuisio alia rursus assumitur. nam cum prius differentiam in tribus partibus separaret et postea tres illas in duarum tantum numerum quantitatemque colligeret, ut alias alterum facientes esse diceret, alias alterantes, ipsarum rursus trium tertia sumitur facienda diuisio. dicit enim alias [*](19—21] Porph. p. 9, 7 s. 22—p. 89, 19] Porph. p. 9, 8—23.) [*](1 et om. CPT, s. l. Sm2 specificales G specificale Sm1 5 eius Dm1 hae T sunt CGT 7 substantiam] sub F illius post speciei P alius brm 9 aliud Pm1 distat G 10 habitudinem F 11 magis| maxime S 12 diuisionem DFT 15 solum CPm1ST 17 ipse discrimina- uit G 19 a s.l.K, in ras. S est in mg. Pm2, om. CDT 20 in- separabiles] esse inseparabiles DGP 22 alia diuisio CST 25 in mg. figura quaedam res explicatas inlustrans est in C 26 rursum P di- citur DPT dicuntur S)

88
esse separabiles, alias uero inseparabiles, et sicut in priore diuisione alteratum facientes duae fuerant communes et pro- priae. sola uero magis propria remanserat quae alterum faciebat, eodem nunc etiam modo in separabilibus et in inseparabilibus communis tantum separabilis differentia est, aliae uero dif- ferentiae utraeque, ut caecitas oculorum uel flaua caesaries uel corporis proceritas, quae sunt propriae differentiae, uel certe rationabilitas uel mortalitas. quae sunt magis propriae differentiae, possunt numquam ab hominis specie segregari. sedere uero uel currere, quae communes sunt, separantur a singulis et item rursus adduntur, earum uero quae sunt inse- parabiles, aliae per se ueniunt, aliae uero per accidens. et illae quae per se ueniunt, a magis propriis manant, illae quae per accidens, a solis propriis effunduntur. et inseparabile acci- dens est quicquid per inseparabilem propriam differentia unim cuique speciei contigerit. sed quamquam propria et magis propria inseparabiles differentiae sint, numquam tamen illam superiorem formam naturamque commutant. nam magis propria semper alterum, propria uero solum semper efficit alteratum. huc accedit quod inseparabiles propriae possunt alicui plus minusue contingere, inseparabiles magis propriae nec cumulis intentionis augentur nec imminutione decrescunt. potest enim alius procerior, alius fuscior, deductioribus alius capillis, alius [*](1 uero om. T 2 fuerunt DF 3 remaneret T 4 etiam nunc C post. in om. FK 5 separabilis—utraeque] (differentia om) G separabilis differentia est. Differentiae uero utraeque F separabilis. Aliae nero dif- ferende proprie et magis propria utreque K separabilis differentiae, sui ille uero (s. i. u. om. D) utraeque DT separabilis. differentias uero utreque (as in ras. uero s. l. utreque del. m2) S separabilis differentia est. Reli- quae C separabiles differenciae sunt. Propriae uero et magis propriae utraeque inseparabiles sunt. Neque enim P 6 ut om. DPT, s. l. Sm2, id est C caecitatem (uel ce-) DFPST oculorum om. C fiauam caesariem (uel ce-) DFPST 7 proceritas] C proprietas GK proprie- tatem DFPST 8 rationabilitatem uel mortalitatem DFPST 9 possimus umquam Sm1T possumus numquam Sm2 segregare DPm1ST 15 se- parabilem D 16 propriae et magis propriae FGS 17 sunt DPa.c. (ras. corr.) 19 uero om. CST 20 quod] quoniam F)
89
flauioribus nasci, quae sunt inseparabiles propriae differentiae, at uero magis propria, id est rationale, neque plus neque minus admittit. omnes enim homines in eo quod homines sunt, aequaliter sunt rationales atque mortales. nam si genus alicui plus minusue esse posset genus, possent etiam differentiae uel intentione crescere uel remissione decrescere. nam quo- niam animal non est plus homini quam equo neque equo quam ceteris, et aequaliter subiectis omnibus genus est. sic specierum differentiae quas specificas appellamus, maius minusue non capiunt. nam si animal rationale mortale hominis definitio est et hominum nihilo minus singulorum, non est dubium quin haec definitio ad omnes homines singulos aequa- liter semper aptetur et nulli neque plus neque minus con- ueniat. quod si ita est, partes quoque totius definitionis, quae sunt differentiae, tales erunt, ut nulli neque plus neque minus, sed aequaliter semper et conuenienter aptentur. partes autem huius definitionis sunt rationale et mortale. rationale igitur et mortale, quae sunt magis propriae differentiae, plus minusue non capiunt.

Ab hac igitur, id est separabilium inseparabiliumque differentiarum diuisione tribus modis differentias speculamur. nam aut separabiles sunt aut inseparabiles, inseparabilium uero aut per se ueniunt aut per accidens. quae per se ueniunt, aliae sunt quae genus diuidunt, aliae quae speciem informant atque constituunt. sed de superioribus prius dictum est, nunc autem de his quae genus diuidunt et speciem constituunt, disseramus. omnis quaecumque fit generum diuisio in species, si earum specierum alia subdiuisio fiat et a magis generibus [*](20—p. 92, 4] Porph. p. 9, 23—10, 21.) [*](3 enim om. D 4 post. sunt om. KSm1, post mortales s. l. m2 atque] et D 5 alicuius FPSm2 posset] Sm2 possit cett. possint T 11 et om. K, s. l. Sm2 singulorum nihilo minus D 17 pr. et om. K, s. 1. DSm2 20 id est] CT id est et cett. 22 inseparabilium] inseparabiles CP 25 prius om. G plus D 26 et] uel CDP con- stituunt] informant T 27 sit G)

90
per subalterna genera usque ad magis species decurratur, gemina in his erit duplexque diuisio. namque si contrarias specierum differentias respicias. generum est diuisio, si sub- alternorum generum, fit specierum constitutio. si enim genus [*](p. 32) diuidamus id est sub|stantiam, ut iam speciei disputatione diuisa est, et sit substantia, post substantiam animatum corpus et inanimatum, sub animato corpore sensibile et insensibile, sub sensibili, id est animali, rationale uel inrationale, sub rationali mortale uel inmortale, hae igitur differentiae eaedem species sunt, si contra se ipsas in diuisione respiciantur. et diuidunt genus hoc modo. nam quoniam sub substantia ani- matum corpus et inanimatum posuimus, si animatum corpus contra inanimatum respicias, substantiam diuisisti. si uero subalterna genera in ipsis differentiis aspicias, speciem con- stitues. nam si animatum corpus et quod sub ipso est sensi- bile corpus aspexeris, animal respexisti. item si rationalem differentiam contra inrationalem acceperis, genus quod est utrorumque, id est animal diuisisti. si uero sub eodem ordine rationalem differentiam et mortalem accipias, hominis sine dubio speciem demonstrasti. ita hae differentiae alio modo acceptae fiunt generis diuisibiles, id est genera diuidentes, alio uero modo fiunt constitutiuae specierum, id est quae species declarent atque constituant. nam si contrarias dif- ferentias respexeris, diuides genus, si uero subalternas, spe- [*](5 speciei disputatione] p. 70, 19 ss.) [*](1 per om. DS 3 si s. l. Sm2 5 speciei] in speciei brm 6 sit] sicut D (ex ut m2) S (cut er.) T post substantiam add. corporeum et incorporeum. post corporeum F 8 sub s. l. Dm2 uel] et FG 9 uel] et GK haec DKP eidem P 11 diuidant FGK sub om. KT, s. l. DSm2 substantiam KSm1 substantia—respicias] substantia corporeum et incorporeum. post corpus enim animatum et inanimatum posuimus si corporeum contra incorporeum respicias F corpus animatum C 14 constituisti FGK 16 respexisti] respexeris P post si s. l. sub Sm2 17 post inrationalem add. differentiam CKPST 18 utrarumque P 19 post mortalem add. differentiam CPST aspicias S 20 haec P 24 diuidis GP)
91
ciem constitues. differentiarum igitur uis et separabilium et inseparabilium ceteras tres res, id est genus, speciem acci- densque sic retinet, ut permutata comparatione per haec eadem ipsa etiam permutentur. nam rationale et mortale differentias si contra inrationale et inmortale respexeris, diuisibiles sunt et generis differentiae, sin uero idem ipsum rationale et mor- tale ad superiora comparaueris, species erunt eius quod eas continet animalis. si uero rationale atque mortale ad subrectum hominem consideres, genera eius constitutiuasque differentias contemplabere. at uero de illis aliis inseparabilibus. id est propriis, cadunt differentiae inseparabilis accidentis. insepara- bile namque est accidens caecitas oculorum et nasi curuitas et alia huiusce modi. et idem de separabilibus accidentibus, id est de communibus. separabile namque est accidens uigi- lare, dormire et currere uel sedere. quod autem dicit :

Sic igitur composita sit super omnia substantia et sint eius differentiae diuisibiles animatum et inanimatum, contrarias differentias in species monstrat. quod autem dicit :

Haec differentia animata atque sensibilis soci- ata substantiae perficiet animal, constitutiuas specierum differentias monstrat. sic igitur uariis modis acceptae uarias uirtutes formasque sortitae sunt. sed et diuisibiles et constituturae utraeque specificae nominantur [*](16—18] Porph. p. 10, 14 s. 20 s.] Porph. p. 10, 16 s.) [*](1 pr. et om. C, del. Pm2 2 atque accidens T 3 eonpactione F 4 etiam om. F, ante ipsa T differentias—et mortale (6) in mg. Dm2 5 contra] et S 6 et generis differentiae om. C 8 atque] et C 9 con- stituasque Dm1Pm1 10 contemplare DPm1 12 est namque FG est er., post accidens s. l. Sm2 13 huius DS idem] idem fit FGK de ex in Dm2 14 id est] idem C communionibus D accidens est CK 15 et om. FG uel] et FG 16 sic om. F si Sm2 20 dif- ferentiarum DPT differentia id est C 21 substantia DT sub substan- tiae S ad substantiam C perficiet] F perficietur GK perficit CP perfici*t D perficiat ST 22 speciei D specie (-e P) PS igitur] ergo T 23 uarias uarietates, in mg. corr. F)

92
et in diuisione generum definitionibusque solae sunt utiles, ceterae uero inseparabiles per accidens inutiles, et multo magis illae sunt inutiles quae separabili differentia discretioneque formatae sunt.

Has autem specificas differentias qui de differentiarum definitione tractauerunt, tales esse declarant quibus species a genere abundant. quid autem sit, breuiter explanandum est. controuersia est utrum genus differentias specierum suarum in se habeat an minime, ut puta : animal sub se habet species rationale et inrationale, id est hominem et uerbi gratia equum; rationabilitatem igitur et inrationabilitatem, id est hominis uel equi differentias, quibus a se species sub animali positae differunt, utrum habeat utrasque animal an non habeat. nam si animal, quod genus est, neque rationale neque inrationale est, species quae sub ipso sunt positae, istas differentias non habebunt. nam si genus istas differentias non habebit, unde erunt speciebus differentiae, quibus a se ipsis differunt? sed si quis dicat esse in genere istas differentias, non enim haberent species, nisi prius genus habuisset, aliud maius continget incommodum. nam quoniam aeque sunt species quae sub aliquo genere supponuntur, et aequaliter homo atque equus sub ani- mali genere ponuntur neque homo prius est neque equus, sed uterque aequaliter animati species nominantur. igitur si ra- tionale atque inrationale aequaliter sub eodem genere sunt, [*](5—p. 93, 22] Porph. p. 10, 22—11, 6.) [*](1 et del. Sm2 diuisionibus FGK 3 sunt om. F discrepatio- neque D 7 habundent FG explicandum GKP 8 ante contro- uersia add. in DS 10 ante equum s. l. et S 11 rationalitatem T inrationalitatem T 13 post post. habeat add. quaestio est F scil. questio est s. l. Gm2 14 est genus D post rationale add. est DFKP, ẽ er. uid. C neque inrationale in mg. Dm2 15 est om. DFKP, postea add. T 18 ista D post haberent add. differentias K, post species FG 19 species s. l. Cm2 speciem P habuissent P magis FGP 21 ponuntur D 22 genere om. C 23 animati] DGp.c.(in mg.)K (ros. ex -manti,) P (in ras. m2) T animatae FGa.c.S animalis C nomi- natur C)

93
erunt etiam uno tempore. quodsi uno tempore et genus istas differentias habet, ut genus suapte natura id est animal rationale sit et inrationale, non est dubium quod eadem |res uno tempore [*](p. 33) duas contrarietates in sese substantialiter retineat, quod fieri nequit. quid igitur? dicendum est quoniam genus actu quidem ipso, quod Graeci ενέργειαν uocant, istas differentias non habet, at uero potestate ab his ipsis differentiis. quas in suas spe- cies fundit, non uacat. quid autem sit actus et potestas, castigatius explicandum est. tantum interest actus a potestate, quantum homo ridens ab eo qui ridere possit, non tamen rideat. ille enim agit ipsam rem. ille tantum potest, non etiam agit. sic igitur et animal. namque homo actu ipso rationalis est. semper enim homo rationalis et nihil aliud est; et equus semper inrationalis, et eius inrationabilitas in actu posita est. at uero ipsum animal rationale uel inrationale non ipsum agit neque est in eorum actu positum, sed in potestate. potest enim ex se rationale atque inrationale profundere. quare quo- niam species actu differentias continent, genus uero potestate, species a genere merito differentiis abundare dicuntur, quoniam quod genus potest, id est differentias facere, species non solum possunt, sed etiam agunt; in ipsis enim speciebus positae informataeque sunt.

Est autem alia differentiae definitio talis, quae dicat differentiam esse quae ad plurimas species in eo quod quale sit praedicetur. differentia ad res plurimas dici potest, ut rationale dicitur ad hominem — homo enim rationalis —, dicitur ad deum; deus enim rationalis dicitur, sed non in eo [*](23—p. 94, 6] Porph. p. 11, 7—12.) [*](1 post. uno] in uno K 3 uno] in uno C 6 ένέργϊ'.αν] brm energian CPm2 energiam (-iã GST) FGSp.r. T eraergenciam D (m2, om. m1) Pm1 (merg-) Sa.r. energitim K 8 diffundit K uocat Cm1 9 expla- nandum C 10 qui] quod DGKPS 13 post. eat post rationalia C, om·. post aliud CT 14 inrationalitaa T 15 post. ipaum om. C ipae DS 23 aliae Dm1F talis diffinitio FG 25 post differentia add. enim F 26 post enim add. est FG, post rationalis s. l. Cm2 27 post pr. dicitur add. etiam Cm2)

94
quod quid sit. sed in eo quod quale sit. nam si qualis homo sit interrogetur, rationalis continuo respondetur, qualis deus sit si interroges, rationalem non absurde dixeris. eodem modo etiam inrationabilitas. dicitur enim et ad equum et ad bouem et ad piscem et ad auem, quae omnia si qualia sint inter- rogaueris, inrationabilia praedicantur. bona igitur et recta haec est definitio, id est :

Differentia est quod ad plurimas res specie distan- tes in eo quod quale sit praedicatur.

Et de mortali uero et de aliis differentiis eadem est ratio.