Tunc Fabius : Demiror, inquit, cur inchoanti mihi tam subtilius inuentas exercitatas que res edideris. sed dic, quaeso, quodnam hoc tuum fuit consilium? — Ego dicam tibi : quod assuescendus animus auditoris et mediocri subtilitate imbuendus est, ut cum sese hic primum exercuerit palaestra ingenii, quasi quodammodo prius luctatus ea quae sequentur sine ullo labore conficiat. sed ‘quid restat?’ dicas licebit. — Et Fabius : Ordinem, inquit, restare arbitror, si bene comme- mini. — Atqui, inquam, hic ordo ualde cum inscriptione coniunctus est. si enim alterutrum noris, ambo noueris. ordo tamen est quod omnes post Porphyrium ingredientes ad logi- cam huius primum libelli traditores fuerunt, quod primus hic ad simplicitatem tenuitatis usque progressus, quo procedentibus uiandum sit, praeparat. Aristoteles enim quoniam dialecticae [*](3 Marcus Tullius—8] Cic. de inuent. I 9, 12. 19 si—noueris] cf. Terent. Andr. prol. 10.) [*](2 quae] per quae F utroque loco diuides PSa.c.Tm1, priore R a. c. 4 causarumque CDR 5 probationem] ordinationem, in mg. corr. G 7 pr. et om. DR 8 credimus R 10 mihi inchoanti C 11 exercitasque CDPSm1Ta.c. sed] solus F 12 hoc fuit con- silium tuum G hoc fuit tuum consilium S sit hoc tuum consilium F tu hoc tuum fuit uel sit consilium K hoc ał tertium tuum fuit consilium R Et ego : dicam brm (Etgo D) ad dicam s. l. inquam T inquam dicam FGK 13 et] KT ex cett. 15 prius] purus P luctator* P se- quuntur DSm2 16 conficiet CDPRST (ante sine) restet D 17 si bene—coniunctus est om. S 18 Atqui] ad quae G cum inscrip- tione ualde G cum] est (idem post coniunctus) F 19 alterum CFG 21 traditores ante libelli G tractatores edd. 22 praecedentibus CDR)
13
atque apodicticae disciplinae uolebat posteris ordinem scien- tiamque contradere, uidit apodicticam dialecticamque uim uno syllogismi ordine contineri. scribit itaque priores Resolutorios, quos Graeci Αναλυτικούς uocant, qui legendi essent antequam aliquid dialecticae uel apodicticae artis attingerent. in primis enim Resolutoriis de syllogismorum ordine, complexione figuris- que tractatur. et quoniam syllogismus genus est apodictici et dialectici syllogismi, dialecticam uero in Topicis suis exer- cuit, άπόδειζιν in secundis Resolutoriis ordinauit, horum disci- plina, quam ille in monstrandis syllogismis ante collegerat, prius etiam in studiis lectitatur. itaque prius primi Resolutorii, qui de*** syllogismi sunt, quam secundi Resolutorii, qui de apodictico syllogismo, uel Topica, quae de dialectico syllo- gismo sunt, accipiuntur. traxit igitur Aristoteles dialecticam atque apodicticam scientiam adunauitque in syllogismorum resolutoria disputatione. sed quoniam syllogismum ex pro- positionibus constare necesse est, librum Περί ερμηνείας qui inscribitur, ‘de propositionibus’ adnotauit. omnes uero propo- sitiones ex sermonibus aliquid significantibus componuntur.
[*](17 librum—adnotauit] cf. Aristot. it. έρμ. p. 17a, 6: ό oe απο-φαντικός (λογος) τής νόν θεωρίας; Ammonius in Aristot. de Interpret. p. 21 Busse : 2ιά τούτο έπεγραψε το βιβλίον Περί Ερμηνείας, ώς οόοέν διοφέρονή ούτως έπιγραφειν ή Περί τού αποφαντικού λογοο; simile in scholiis Ioannis Itali, cf. locum a Bussio ibid. p. XLVIII adlatum, et Anonymi apud Bran- disium p. 94a, 1.) [*](1 posterioris F 2 atque dialecticam C atque (del.) dialecticam que K 3 scripsit T primos GKSm2 4 analyticos (uel anali-) codd. 5 contingerent T 6 complexione figurisque] (uel con-) D (que s. l. m2) GPRSm2 (nil nisi contineri m1) T complexioneque figurisque CF complexioneque et figuris K 8 syllogissimi CR, item 10 R, 12 CR uero om. FGK suis topicis GP 9 ΑΓΙΟΔΙΞΙΝ CDRS (add. uero s. l. m2) apodixin T apodizin P apodixen G (s. l. xin) FK 12 qui de cum signo lacunae (uniuerso genere uel sim. excid. uid.) Brandt quidem codd. qui—syllogismi sunt om. edd. Resolutorii om. R 13 qui G (corr. m1?) PS de s. l. D, om. K, er. S dialectici sillogismi Sp. c. 14 contraxit ex traxit G igitur] autem igitur D ergo P 16 positi- onibus DSa.c.Tm1 17 ΙΙερι ερμηνείας] brm periermenias FGKST perhiermenias CDP perhieremias R) 14
itaque liber quem de decem praedicamentis scripsit, quae apud Graecos κατηγορίαι dicuntur, de primis rerum nominibus signi- ficationibusque est. uidit enim Aristoteles infinitam miscel- lamque esse rerum omnium uerborumque disparilitatem et, ut eorum ordinem reperiret, in decem primis sermonibus prima rerum genera significantibus omne quicquid illud uel rerum uel sermonum poterat esse, collegit. sed Aristoteles hactenus. speculatus autem Porphyrius si categoriae genera sunt rerum, rerum uero sermonumque diuersitas speciebus, differentiis propri- isque insigniretur, uidens etiam quod accidentium in categoriis magna uis esset — omnes enim res Aristoteles in duas primum diuidit partes, in accidens atque substantiam, et accidens in nouem membra dispersit dicens aut substantiam esse quamcum- que illam rem aut si accidens esset, quoniam aut qualitas aut quantitas aut ad aliquid aut ubi aut quando aut iacere aut habere aut facere esset aut pati —, praelibat igitur nobis Porphyrius ad horum uerissimam cognitionem hoc de generibus, speciebus, differentiis, propriis accidentibusque tractatu. sic igitur cum ante apodicticam dialecticam que rem syllogistica praelegatur, ante syllogisticam in propositionibus primus labor sit, ante propositiones in categoriis pauca desudent, ante categorias quae generibus, speciebus, differentiis, propriis accidentibusque censentur, ordo est de his ipsis rebus pauca praelibare. recte igitur et filo lineae quodam hic Porphyrii liber primus legen- tibus studiorum praegustator et quodammodo initiator occurrit.
[*](1 librum FGST quem om. F 2 κατηγορία'.] brm categoriae (uel cath- uel kath-) codd. de] qui de F nominibus] sermonibus K significantibusque FGKT 3 aristotelis GP 7 esse poterat PR 8 speculatur KSm1 autem] uero GP 10 insignirentur Ca.c.RS 11 diuidit primum partes C primum partes diuidit R 13 discerpsit Brandt, cf. Cic. Top. 5, 28 14 si er. ST, om. FGK esset er. T. om. FGK quoniam s. l. Sm2, add. esset G, s. l. Tm2 15 ad om. DK 16 esset om. CGT nobis] Pm2 nos cett. et edd. 20 praepo- sitionibus KRSm1, item 21 Sm1 21 post categorias add. ysagogarum ordo praeponatur K ysagogas s. l. G 22 differentiis—accidentibusque] propriis accidentibus differentiisque DFGPS 23 libare CRS 24 lineae om. GPT linea Sm1, del.m2) 15
quodsi in hac re quod dictum est sat est, rem etiam de in- scriptione confecimus. quo enim alio melius quam introductionis nomine nuncuparetur hic liber? est namque ad Categorias Aristotelis introitus et quaedam quasi ianua uenientes admittet.
Tunc Fabius : Perge, quaeso te, et si eius hoc proprium germanumque opus est col|lige. — Hoc, inquam, indubitatum [*](p. 5) est, omnibus enim Porphyrii libris stilus hic conuenit. et mos hic Porphyrio est, ut in his rebus quae sunt obscurissimae, introducenda quaedam et praegustanda praecurrat, ut alio quodam libro de categoricis syllogismis fecit et de multis item aliis quae in philosophia grauia illustriaque uersantur. et hoc apud superiores indubitatum est, quibus nos nolle credere inscitia est. — Tunc Fabius : Restat, inquit, ut ad quam partem philosophiae ducatur, edisseras. — Ego dicam tibi. quoniam categoriae ad propositiones aptantur, syllogismi de propositionibus componuntur, apodictici uero uel dialectici syllogismi in logicae artis disciplina uertuntur, constat quoque categorias, quae ad propositiones syllogismosque pertinent, logicae scientiae esse conexas. quare introductio quoque in categorias ad logicam scientiam conuenienter apta- bitur. Quoniam ea quae praedicuntur explicui, nunc textus ipsius ratio atque ordo uideatur. — Tunc Fabius : Priusquam explanatio sensus procedat, id scire desidero, cur cum posset dicere, ‘cum necessarium sit’, praeposterato ordine cum sit necessarium dixit. — Et ego : Quoniam, inquam, nullum [*](24 et p. 16, 12—21] Porphyrii Isagoge ed. Busse (Berol. 1887) p. 1, 3—9.) [*](1 hoc K re om. CK scriptione DGS 3 nuncupetur CDPRT 4 Aristotelis om. C admittit DFGKSp. c. T(-it in ras. m2) edd. 6 inquam om. CDRST 8 hic] brm huic codd. est] conuenit R 9 praecurrant P procuret R 12 nos om. edd. 13 inscientia DΡR- Sa.r. T 14 philosophiae partem C post ducatur add. intentio FGK, s. l. Tm2 et ego FGK 15 praepositiones D 16 apodictiones DΚ 17 dialecticus DK uersantur G (in mg. corr.) K 18 syllogismo F 19 pertineant (a, s. l. m2) K esse om. G 21 sed quoniam Brandt praedicantur DGT 22 tum K 24 praepostero FGSp.r.)
16
accidens est, quod non substantiae fundamento nitatur. porro autem quicquid ad cuiuslibet superiecti firmitatem est, id ante- quam ipsum esset, fuisse necesse est. ut enim in domibus, nisi prius fundamenta subidas, nulla umquam fabrica, sic, nisi prius substantiae fundamenta sint, nulla umquam acci- dentia superponentur. oportet enim prius esse aliquid, ut formam qualitatis arripiat, nam ‘necessarium’ qualitas est. non absurde igitur prius ‘esse’ posuit, post etiam ‘necessarium’, id est post substantiam qualitatis nomen aptauit.
Hic Fabius : Subtilissime, inquit, et lucide, sed nunc ordo ipse operis textusque uideatur.
Cum sit necessarium, Menanti, siue ad Aristote- lis Categorias siue ad definitionis disciplinam, nosse quid genus sit quidue species, quid diffe- rentia, quid proprium, quid accidens, omnino enim ad ea quae sunt diuisionis uel quae probationis, quorum utilitatis est magnae cognitio, breuiter tibi explicare temptabo. quae apud antiquos qui- dem alte et magnifice quaestionum genera pro- posita sunt, ego simplici sermone cum quadam coniectura in res alias ista explicabo mediocriter.
[*](12 ss.] cf. ad p. 15, 24.)[*](1 est accidens G 4 ni P nulla] nulla est FGK 6 superponun- tur GKS (ex - entur m1?) 7 accipiat p 10 lucide] lucide dictum est GT 11 post uideatur haec EXPLICIT PFATIO BOETII. HINC TEXTUS EIUSDE IN YSAGOGAS (ISAGOGIS D) PORPHIRII TEXI- TUR CD; EXPLICIT PROLOGVS G; EXPLICIT TEXT’ PFACIO BOECII K; subscriptio deest in FPRST. in FR spatium relictum, in S ante Cum sit add. VICTORINVS m2 12 incenanti ex me - F 13 de- finitionis ex -nes CDS 14 quidue species] quid species sit R 15 et (s. l.) omnino, del. enim C enim om. F edd. et omnino pbm omnino- que r; ad enim pro autem cf. Bonnet, Lat. de Grég. de Tours p. 317 s. 16 ad om. GS diuisiones ex -nis D 17 utilitas CR, ras. ex utili- tatis S magnae] r magna FGKPT et magna CDRS; omnino—co- gnitio] Porph. p. 1,5 εΤς τε τήν τών ορισμών άπόδοσιν και όλως εις τά περί διαιρέσεως και άποδείξεως χρησίμης οναης τής τούτων θεωρίας 20 post sunt add. relinquam F, s. l. scil, relinquam Sm2)17
Tunc ego : Praediximus quidem pauca superius, sed uel his quaedam addere uel haec eadem rursus commemorare absurdum esse non arbitror. totus autem sensus talis est. scribens ad Menantium de utilitate libri summatim pauca praedixit, quo elucubratior animus auditoris exercitatiorque ad haec capienda perueniat. prodesse autem ad Aristotelis Categorias dicit, quod, cum omnem sermonum significantium uarietatem diuersa rerum summa diuideret et in substantiam atque accidens omnes res secaret atque dispergeret. accidens in nouem secuit partes, quod superius demonstraui, et haec genera generalissima no- minauit, id est γεν.κώτατα, quod super ista alia genera inueniri non possint. igitur si sunt genera, sine speciebus esse non possunt. si sub his species supponuntur, differentiis non uaca- bunt. quodsi differentias retinent, propriis indigebunt. accidentis uero nouem praedicamenta sunt. quocirca non absurdum fuit hinc introductionem in Praedicamenta componi, ut de generibus, speciebus, differentiis propriisque tractaret, quae in ipsis Prae- dicamentis inseparabiliter uidentur inserta. amplius, quod Aristotelica subtilitas, priusquam ad praedicamentorum ordinem ueniretur. de aequiuocis uniuocisque tractauit, definit uero aequiuoca sic : aequiuoca sunt quorum nomen solum commune est, secundum nomen uero substantiae ratio alia, ut si qua sunt quae nomine tantum communicent, substantia uero dissimilent, uniuoca uero, quae sub eodem [*](21—23] Aristot. Categ. p. 1a, 1. 24 s. uniuoca—continentur] ibid. p. 1a, 6.) [*](1 tum F praedixi P 2 haec om. KR 5 exercitatiorque] FGSm2 edd excitatiorque Sm1 et cett. 7 sermonum] F sermonem CDGKPB (add. omnem) ST. ante sermonem add. rerum GK. s. l. T, post s. l. rerum s. uocum Sm2 significantem CR diuersa] KSa.c.T diuisa cett. 9 dispergeret] cf. p. 14, 13 10 genera om. GP 11 id est om. P geni- kogata (ko ex ka) C, cett. codd. Graece uariis cum erroribus 12 pos- sunt CJJFPRSm1 13 his s. l. Dm2 supponantur GS 20 defini- uit D 23 ratio*alia S ratio alia est FT (est s. l. m2), alia ratio est GK sint Sm1T nomine] suo nomine CDR 24 substantiam CR dissimulent FG)
18
nomine et sub eadem substantia continentur. omne igitur
[*](p. 6) genus ad species quae sunt sub ipso po|sitae, uniuoce praedicari potest. porro autem quicquid ad quaslibet res aequiuoce prae- dicatur, in his sola differentia est, genus uero speciesque non conuertitur. animal enim et homo uniuocum est. animal enim animalis nomine dicitur, porro autem homini nomen etiam conuenit animalis, ut dicatur animal : uno ergo nomine animalis homo et animal appellatur. animalis uero definitio est ‘sub- stantia animata sensibilis’ : quam si ad hominem uertas, nihil absurdum feceris; potest enim esse homo substantia animata sensibilis, sed animal genus, homo uero species. uniuoce igitur genus et species praedicantur. aequiuoca uero quae fuerint, quoniam definitionibus differunt et eorum quorum definitiones aliae sunt, alia est etiam et substantia, quorum alia substantia est, alia sunt etiam omnino genera, in his, id est aequiuocis, constat quod neque genus neque species possit aptari. ut enim si quis hominem marmoreum et hominem uiuum hominis nomine appellet, idem nomen fecerit substantiae, differentia uero defi- nitioneque dissimili. porro autem hominis et statuae non unum genus est, sed statuae inanimatum, hominis animatum. quare constat quoniam numquam sub eisdem generibus con- tinentur quaecumque aequiuoce praedicantur. quam uim, nisi prius de generibus, speciebus, propriis et differentiis noti-
[*](2 sunt post positae C subpositae GPST superpositae Da.c. 4 et species* (q. er.) P non s. l. Dm2 5 conuertuntur C uertitur Sm1 Ta.c. animali K enim] autem G (in mg. ł enim) Sm1 uero K et om. DKRST, s. 1. Pm2G enim] autem G 6 ad homini—conuenit s. l. ł hominis nomine etiam animal appellatur add. Pm2 7 uno] brm aequo (s. l. iusto Dm2) codd. p; cf.p. 33, 7 9 ad ex de Dm2 10 homo om. C 12 genus] et genus FK uero om. T, s. l. Sm2 13 quoniam om. FG 14 et om. GKPRST quorum] et quorum F 15 sunt om. KS genere Dm1 16 enim er. G; etenim brm 18 appellis Dm1 fecerit] sit utriusque G diffinitioque (ras. ex -oneque T) (add. est K) dissimilis FGKST 19 nnum genus non GPS 20 sed statuae ex substantiae Dm2 sed (om. PR) hominis animatum (add. sed PR) statuae inanimatum CPR hominis animatum om. D 21 continetur Ca.c. Sa.c.) 19
tiam scientiamque perceperis, nullo umquam tempore discer- nes. Idem Aristoteles ait quid sint primae substantiae. quid secundae. et primas substantias dicit esse indiuiduorum corporum et singulorum, ut est Cicero aut Plato aut Socrates, secundas uero substantias species appellauit, ut est homo, uel genera, in quibus ipsae species continentur, ut est animal. haec igitur nisi praelibata generis specieique cognitione sciri non possunt. idem ait substantiam ad aliam substantiam in eo quod substantia sit, nulla differentia disgregari. idem sub- stantiae proprietates requirit, ut quasi inpresso aliquo signo, sic proprietate nota facilius quid substantia sit inuenire atque expedire possimus. atque hoc idem in accidentibus fecit. nam et quantitatis et qualitatis et ad aliquid relationis propria collegit, et idem magna apud Aristotelem cura diligentiaque conspicitur. uidesne ut sese quinque harum rerum uis in categorias interserat et praedicamentorum uirtutibus insepara- biliter colligetur? non mendax igitur Porphyrius de hac quinque harum rerum nobis in Categorias utilitate promisit.
Definitionis uero disciplinam superius diximus praeter genera, species, differentias et propria non posse tractari. sed quoniam sunt quaedam genera quae genus habere non possunt, ut est substantia uel alia quae Aristoteles in praedicamentis constituit, dicat quis ad haec horum cognitionem nihil omnino prodesse. quod non sit in his a genere trahenda definitio in quibus genus inueniri non possit, quod, si qua res genus non [*](2—12 Aristoteles] ibid. c. 5. 12 idem] c. 4. 6 ss. 19 superius] p. 11, 1; cf. p. 16, 13.) [*](1 discernes] KT discernis cett. 3 dixit G 4 Socrates] tito R 6 est om. RT 7 sciri ex scire FS 8 ab alia substantia FGKSm2 Tp.c. 9 substantiae] primae substantiae C 10 inpresso] impressa esse P inpressae (uel im-) essent CDR inpresso essent (essent del. m2) T 11 propriore P 13 qualitatis et quantitatis CDFK; cf. Aristot. Categ. 1b, 26 ή ποαόν ή ποιόν ή προς τι et cap. 6—8 relationis om. GT (sed 6—8 litt. er.), dei. Sm2 proprie DSm1 proprietates T 14 id P 18 nobis om. F 22 uel] et R 23 ad hoc K ad *** S haec ad F 25 posset ex -it C)
20
haberet, species non esset; hoc ita posito ad generalissimorum generum definitionem nihil genera et species utilitatis habere. ridicula mehercule atque absurda propositio! praeter scientiam enim generum specierumque magis genera illa generalissima cognoscere qui potis est, cum, haec sola generum specierum- que cognitio si amissa sit, nihil de generibus speciebusque noscatur? in illis igitur in quibus genus aliud superius inue- niri non potest, nullus umquam terminus definitionis aptabitur et in ipsius definitione genera speciesque cessabunt et solae differentiae propriaque illius terminum definitionis informant. cum enim id quod dicis, ab aliis rebus omnibus adiunctis differentiis segregaueris et propriis inpressis formam eius figuramque monstraueris, genus quod inuenire non poteris. perquirere non labores. sed in his species et genera non requiruntur in quibus, quod ipsa generalissima sint genera, genus inueniri non queat. porro autem in his quorum genus est aliquid, nisi a genere definitio ducatur, finis eius defini- tionis uitiosa conclusione colligitur. Accidens uero ad definitiones nihil prodesse non dubium est. definitio enim substantiam informare desiderat, accidens uero substantiam non designat. accidens igitur in definitione nihil prodest. est itaque necessaria generis specieique cognitio, ut si generalissima non
[*](p· 7) sint quae quisque definiturus est, a ge|nere definitionem trahat, si uero generalissima sint, ut genus quaerere, quod inueniri non potest, non laboret. aeque enim uitiosum est uel in generalissimis genera quaerere uel subalternis generibus a
[*](3 mehercule] DTm2 mihercule CPRSTm1 mehercle G mihercle F hercle K 5 es Engelbrecht 7 cognoscatur GSm2 8 nullius FGS 9 in om. KR, s. l. Sm2T ipsorum F ipsa p 10 illorum F 11 ab s. l. Dm2 12 segregaris CDm1Sm1 15 queruntur G ipsa om. G, del. Sm2 16 queant G querat K possit T 17 definitio om. R de- finitionis om. P 18 colligatur G 21 accidens—prodest] accidens—non dubium est C ex 18 difiniciones K 23 sunt G quae—sint in mg. Dm2 24 ut om. FK illud G, ad ut s. l. eius C inuenire Dm1 25 post. non s. l. Sm2T uitiosus F in om. C 26 ante subalternis add. in K edd., s. l. Tm2 a generibus in mg. Dm2) 21
generibus definitionem ducere supersedere. Differentiae uero et propria, uel si magis genera sunt uel si subalterna, maxi- mam retinent utilitatem. et quoniam ad definitiones quae pertinent quaedam dicta sunt, pauca etiam de his ipsis ratio- nabilius subtiliusque colligemus. sit genus animal, sit species homo, sit differentia rationale uel mortale, sit proprium risibile : accidens uero quoniam ad definitiones incommodum est, praeter- mittamus. quisquis ergo speciem definit, ita genere ab aliis eam generibus separat, ut si quis dicat ‘quid est homo?’ ‘ani- mal’ dicat. dicens enim animal separauit hominem ab omnibus generibus quaecumque animalia non sunt. si quis uero differentiam dicat et eam ad speciem accommodet, res sub eisdem generibus per differentias disgregauit. nam cum dicis hominem esse animal rationale, cum etiam et bos et equus species animalis sint, additum tamen rationale homini ab aliis sub eodem genere speciebus hominis speciem segregauit atque distinxit. propria uero cum dederis, res quae sunt sub eisdem differentiis segregabis. nam cum dixeris hinnibile uel risibile, illud est equi proprium, illud hominis. et cum equus cum boue atque cane sub eadem differentia sit, quod inrationabilia sunt omnia, adiectum hinnibile a ceteris equum sub eadem differentia speciebus diuidit. homo uero et deus sub eadem differentia, id est rationali, quod utrique rationales sunt, quam- uis homo et deus adiuncta mortali differentia separentur, pro- prio tamen, id est risibili, quod solus habet homo, naturalius
[*](1 dicere Dm1 subperdere Dm1 2 et om. P, s. l. Tm2 pro- prii CR pr. si] et si CPR 3 retinetur D de diffinitione G (in mg. corr.) S 5 colligentur (nt in ras. m2) T 6 differentia post mortale F 7 uero om. C 8 ante genere add. de DΤ (er.) 9 separet P animal—enim animal] P, post dicat add. eum FG (Micat eum animal pos) KT (dicat eum s. l. et dicens enim in ras. m2), animal dicat eum. animal CDRSm1, pr. animal del. et post alt. animal s. l. dicens enim animal add. Sm2 10 sperauit D separat R 13 segregauit K 15 sint animalis CR animalis sunt S 18 hinnibilem uel risibilem CDFGKPS 19 post. illud] illud est D 23 post differentia add. sunt brm 24 ad- iecta P 25 homo habet F) 22
substantialiusque disiungitur. quod in aliis rebus in quibus nullas species talis differentia separat, melius cognosci potest. nam cum sub eadem differentia sint inrationabilia, equus, bos, canis, nec sit ulla alia quae eos separet differentia substan- tialis — possunt enim accidentis differentiae esse quae eos separent, quales sunt formarum —, additum proprium hinnibile equum ab aliis sub eadem differentia speciebus proprietatis ipsius separatione disiunxit. Repetendum est igitur a pri- mordio quod genera in definitionibus ab aliis generibus separant, differentiae ab ipsis speciebus quae sub eisdem generibus positae sunt, propria ab speciebus quae sub eisdem differentiis supponuntur.