Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
addidit etiam Acacius illo tempore, quo de Petro Alexandrino damnato retulit, etiam de Petro et Iohanne Antiocheno; sic scripsit: Petrum apud Constantinopolim monasterium gubernasse sed hoc propter crimina derelicto Antiochiam fugisse, ibi pulso Martyrio catholico episcopo per uilissimum populum et haereticos sedem ipsius occupasse continuoque damnatum ab episcopis atque a Leone imperatore deportatum deportatum.
qui fugiens redisse dicitur Constantinopolim et dedisse fidem, ut per uilissimas ulterius turbas nihil facere auderet, sed, sicut superius dictum est, Basilisci temporibus a Timotheo illo damnato, qui Constantinopolim uenerat, ad Antiochiam remissus, ut iterum illic episcopatum teneret. quo facto idem ipse Petrus Iohannem, de quo Acacium diximus retulisse, ordinat Apamenis episcopum: a quibus non receptus redit Antiochiam et Petrum episcopatus sui pellit auctorem et inuadit eius ecclesiam.
quos simul damnatos iterum dicit Acacius petens apostolicam sedem, ut, si ad eam forte confugerent, ne ipso quidem digni haberentur aspectu et, si iam aliquam indulgentiam forsitan impetrassent, irritam esse debere nec eorum paenitentiam recipiendam esse. quid multa? hunc ipsum Iohannem, quem Acacius cum Petro damnauerat et sine paenitentiae remedio fecit ab apostolica [*]( 1 offensis PS agatius P quod de (I) 2 rettulit uq2 iohannem g* et ante rasuram qlu»3 3 anthioceno βδυq2ω2, athioceno q1, antiocheno ex antiochene cu3 man. 2 aput βω2q2 et ante corr. ql 4 hoc om. wi 5 anthiociam βδυq2ω1, antiochiam ql sed chi. man. 2 in ras., antyociam wt fugisse (I) et q1 man. 2: fuisse βδυQ7 adque υq2ω1ω2 a om. w 9 per uiliesimas restitui ex Liberato: pulsas S, t prorsus (cf. li) Stlprascripsit qx man. 2 (pulsis . ♦ tarbis Surius) alterius 03 10 nil oQ facere om. 8 12 anthiociam βυ Q, anthioci (UI, antjociam (U2 remissus βυωQremissum 8, remissus est ql man. 2, missus est Liberat. illic iterum trsp. 8 episcopatum p 13 quod ω1ω2 14 rettulisse o, retulisse ex rettulisse ql ordinata pamenis βδω1q2q1man. 1, ordinatam pampenis ω2ω3 episcopus (U 15 anthiociam βδuq2ω1et man. 1 ql, yv antyociam uj2 epm 3, epicf j3 (c in ras.) pellet u 16 quo βδq2, quod w2ws 17 dicit om. (U3 eam Q: eadem 2, eandem ql man. 2, wS vian. 2 18 confugerint 03 aspectui 03 22 ab om. w3, add. man. 2 )