Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Quae ad instructionem uestrae dilectionis satis abundeque sufficere iudicamus, quamuis eadem latius, si dominus concesserit facultatem, studeamus exponere, quatenus et fidelium quisque cognoscat nihil apostolicam sedem, quod absit.

praepropere censuisse. quae tamen sententia in Acacium destinata etsi nomine tantummodo praesulis apostolici, cuius erat utique potestatis, legitime probatur esse deprompta, praecipue cum secretim dirigenda uideretur, ne custodiis ubique praetentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus inpedita necessarium habere non posset effectum, tamen quia orthodoxis ubique deiectis et haereticis tantummodo eorumque consortibus iam relictis in Oriente catholici pontifices aut residui omnino non essent aut nullam gererent libertatem, plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum rationabiliter cognouit in Acacium < sententiam > fuisse prolata<m>.

quae congregatio facta pontificum non contra Calchedonensem, non tamquam noua synodus contra ueterem primamque conuenit sed potius secundum tenorem ueteris constituti particeps apostolicae executionis effecta est, ut satis appareat ecclesiam catholicam sedemque apostolicam, quia alibi iam omnino non posset, ubi potuit et cum quibus potuit, nihil penitus omisisse, quod ad fraternum pertineret pro intemerata fide et sincera communione tractatum. EXPLICIT RATIONIS REDDENDAE ACACIUM A SEDE APOSTOLICA COHPETENTER FUISSE DAMNATUM NEC POSSE QVEMQVAM SINE DISCRIMINE ANIMAE SUAE EIUS COMMUNIONIS PARTICIPEM EFFICI. [*]( 2 sq. cunctorumque ad pST 7 praeponere $ZT 8 distinata |ss nomina 8 presolis p 9 legitimę 3, legitimae 8 10 cum secretum βὸq1, consecratim i2T derigenda p nec ostentus (ostendis i3) ubique iT 11 praetentis S2: praesentis 2 12 quia i (2): qui T, qua uQ, quia qua βὸ 17 sententiam Q: om. 1: prolata 2 21 constituta 8 22 sq. quia alibi tam t3, qui alibatum iJ, quia libitam T 24 pertinet q1 25 explicit.. effici om. iT 27 QUEMQUAMsix reliquis omissis ql )

791

II. NARRATIONIS ORDO DE PRAUITATE DIOSCORI AIEXANDRINI.

Posteaquam Dioscorus Alexandrinus episcopus [qui] pro facti sui qualitate, id est quia consenserat Eutycheti haeretico et damnauit Flauianum episcopum catholicum Constantinopolitanum, apud Calcedonam < tam) a principe sanctae memoriae Marciano quam ab aulicis potestatibus uel cuncta synodo damnatus est, Proterius catholicus fit sacerdos.

tunc Timotheus presbyter, cui cognomen erat Ellurus, et Petrus diaconus sectatores Dioscori ab Alexandrina se ecclesia separarunt. quos cum Proterius episcopus ad ministerium proprium reuocare non posset, utrumque damnauit. mortuo principe Marciano collectis turbis haereticorum Timotheus et Petrus ueniunt Alexandriam et ordinatur ab haereticis Timotheus episcopus. duo igitur apud Alexandriam episcopi coeperunt esse.