Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
sed si forsitan ineruditos animos quaedam de eorum sensibus proposita commouerunt, ita uenerabilium patrum doctrinis et omnis eorum publicatur insania et, quibus remediis curetur, ostenditur, ut ex his deo praestante praeuisis cuncta, quae de eorum serie texuerunt, et periculosa sectantibus et stulta deprehendentibus esse uideantur, ita ut si quis existimet reluctandum, non tam ueterum sententiis contradictor existat sed humanae saluti catholicaeque doctrinae palam se aperteque profiteatur inimicum. quo magis adtentius peruigil ....\'1,.