Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
est quidem error ipse nefarius tanto perniciosior ad subripiendum, quanto ad fallendum uerisimilitudinis colore uersutior: prae. stante <tamen> domino adest fidei catholicae pura ueritas concordibus uniuersorum patrum deprompta sententiis, quae et subtile uirus funestae prauitatis exponat et humano generi saluando conferat de scripturarum confectione medicinam. nullatenus igitur discretione rerum nondum abundantia corda conturbet, donec et occultum uulnus appareat et saluatio singularis eluceat: quoniam quantalibet arte fallaciae spiritus perditionis armetur, sancto gladio spiritus principalis et detegitur et necatur.