Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quam autem condita sunt honesta humanae membra substantiae, etiam res illa nos admonet, quod cum in paradiso nudi essent primi parentes, nihil in his confusionis habuerint, unde post peccatum et concupiscentiae uirus ingressum corporum suorum inordinata perturbatione confusi sunt, atque ideo satis apparet, quod, si in illa quamuis felicitate paradisi positis, terreno tamen corpore constitutis conspici sine confusione potuerunt, multo magis in spiritali corpore atque in illa sublimi beatitudine, quae similitudinem gestura est angelorum, et, ut homini in carnis resurrectione nihil desit, integer reformetur et, ne aliquid deforme conditor creasse uideatur, si quid de resuscitato corpore subtrahatur, bonum potius eius opus inde etiam conprobetur, ut eius conditio in illius quoque claritatis decore permaneat;