Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
dehinc quali post resurrectionem corpore censeretur esse quisque uenturus, id est, utrum hac conditione, quam moriendo gestauerat, an longe meliore, nihilominus illa similitudine patefecit, qua secutus exposuit: et tu quod seminas, nudum granum seminas, ut puta tritici aut alicuius ceterorum, et deus dat illi corpus prout uult. in hac ergo forma corpus deum dare decentius quam obierat euidenter expressit, sicut in subsequentibus dicitur: seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate. surgit in gloria: seminatur in infirmitate, surgit in uirtute: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale.