Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

plerumque autem et per anticipationem, quod < in > scripturae sanctae textu frequentius inuenitur, iam esse dicitur, quod futurum est, sicut in euangelio legimus: quia Iesus moriturus erat pro gente et non tantum pro gente, sed ut filios dei, qui erant dispersi, congregaret in unum: filios dei certe iam nuncupans, qui adhuc essent diffusa gratiae uocatione per mundum sacris innouandi mysteriis in dei filios adoptandi; uel, cum dicitur: beati qui non uiderunt et crediderunt, iam beati appellati sunt, qui adhuc tunc futuri fuerant beati, cum essent. quae non uiderant, credituri; sicut et plerumque pro faciendis iam facta referuntur, ut: foderunt manus meas et pedes meos.