Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
sicut ergo eum, quem per fidelem coniugem sanctificatum dixit, postea nuncupat infidelem, quia proprie ipse uel ipsa non credidit, sic et filii. qui per fidelem parentem eo modo sanctificati, quo coniux, sancti appellati sunt, nisi ipsi quoque proprie credant, infideles consequenter existunt. satis enim apparet secundum quendam modum sanctificationem hanc coniugis appellatam, qui postea infidelis adseritur: sic ergo et de filiis intellegendum est.